10
bus diebus post adhuc sanitate perfecta gavisus nulla inflammationis in abdominis cavo
praesentis vestigia ostendit.
Postquam nunc exposuimus testem in cavo abdominis retentum quoad functio-
nem vulgo non laedi, eum autem in canali inguinali laesionibus variis expositum esse,
facere non possumus, quin in casibus iis, qui testem inflammatum in canali inguinali
exhibeant, repositionem indicationem unicam et congruam esse censeamus, praesertim
quum constet, descensum rarissime perfectum fieri, nisi usque ad vitae annum deci-
mum peractus sit, Repositioni symptomata subito cedere jam casu supra enarrato
testari conati sumus. Alter casus idem testatur: F. K. annos viginti natus jam annos
octo hernia inguinali lateris dextri se laborasse dicit, quae saepius dolores vehementes
et tum omnia incarceratae herniae symptomata offerret. Testis sinister in scroto
adest, testis dexter deest, cujus canalis inguinalis apertura externa tactu detegi non
potest. In canali inguinali dextro prope ad ejus annulum abdominalem tumor durus,
ovalis mvenitur, qui pressione leviore dolores vehementes excitat, doloribus testis
pressi similes. Qui tumor non modo pressione moveri potest, verum etiam nonnun-
quam sponte in abdominis cavum evanescit. Laesione mechanica intumescit et herniae
incarceratae symptomata offert, quae repositione solum removeri possunt. Bracherio
aegrotus usus, quo testis in abdomine perfecte retinetur, omnibus molestiis, quibus
antea laborabat, liberatus est, Eandem curandi methodum Petrequin et Lawrence 28 )
commendant,
Quaerendum tarnen, num in infantibus bracherii usus quoque aptus censeatur
repositione peracta. Vix autem dubitari potest hic quoque obturationem quasi canalis
inguinalis remeduim optimum et unicum fore, quum experientia edocti simus, semper
fere, si descensus ultra annum secundum retardetur, herniae ortum verisimilem esse,
cujus evoluiionem adhaesiones cum intestinis etiam adjuvant. Ante anni secundi finem
igitur descensui obstare ineptum videtur, nisi herniae praesentia hic quoque indicatio
nem urgentem exhibeat. Testiculi repositi inflammationis propapatio ad peritoneum
nen timenda, quum testis tali in casu repositio non magis peritonitidis insequentis
periculum secum ferat, quam intestinorum incarceratione inflammatorum repositio, quam
auctores omnes in hernia curanda commendant. Si autem repositio propter inajorem
intumescentiae inflammatoriae gradum institui non potest, methodo antiphlogistica,
narcoticis et balneis tepidis primum utendum est. Quibus quoque frustra adhibitis,
nil nisi partium incisio, quae testis stragulationem efficiunt, restat, quae secundum
Francogallos subcutanea esse debet, Quibus e rebus, quas supra commemoravimus,
nos de testis intestiorumque repositone et bracherii usu, quoties testiculi descentus
incompletus cum hernia complicationem offerat, dubitare non posse, vidimus. Testis
ante canalis inguinalis aperturam externam siti descensum vario modo perficere stude-
28) On hernia, pag. 571.