8
firmiter adhaerente, quaerere liceret. Sero enim in cavum abdominis effuso et hac
de re abdomine in tantum volumen extenso totaque lamina parietali peritonei ali-
quantum distensa, quum cavum abdominis regionem minoris resistentiae versus, ergo
antrorsum, volumine augeretur, partes peritonei parietem superiorem et posteriorem
prope sitas hanc regionem versus loco moveri necesse erat, neque deesse potuit, quin
jecur parti superiori peritonei hoc modo loco motae adhaerens cum progrediente cavi
abdominalis extensione eandam subiret situs mutationem itaque antrorsum dislocatum
manui palpanti facillime distinguendum se offerret. Neque enim alia ulla tarn mirae
jecoris dislocationis inveniri potuit caussa. Postquam brevi ante mortem serum re-
sorptionis vi e cavo abdominali evanuit, vere jecur in situm volumini diminuto ido-
neum pone parietem costarum recessit neque jam digito palpante attingi potuit.
CASUS ALTER.
St. Sch. puella viginti tres annos nata, staturae procerae octavo die post Idus
Julias poresi dimidii corporis dextri affecta et facultate loquendi egens in nosocomium
apportata est. De anamnesi puellam mense Aprilis subito debilitate affectum esse
nobis traditum est. Ouamquam usque ad id tempus gravioribus laboribus rusticis
functa est, attamen diutius infirmiore usa est valetudine. Aegrota . bene nutrita erat;
facies paullum tumida. Infra mamillam sinistram paulloque sterno propinquior im-
pulsus cordis fortissimus animadvertebatur. Sonus obtusus regionis cordis pereussae
sursum cartilaginem costae tertiae, marginemque dextrum sterni digit! spatio superabat
et sinistrorsum per spatium quatuor digitorum a processu ensiformi audiebatur. Affuit
strepitus distinctus systolicus regione impulsus cordis, qui propagatus discernebatur
supra ventriculum dextrum magnosque arteriarum truncos. Soni diastolici supra ar-
teriam pulmonalem vis aucta erat.
Dum per menses insequentes debilitatis symptomata in extremitatibus diminue-
rentur aegrotaeque iis utendi facultas augeretur ipsa catarrhis saepe gastrieis vexa-
batur. Praeterea commutationes pathologicae valvulae mitralis ortae intensitate
crescebant, quod auscultatione persequi et statuere licuit. Primuin supra ventriculum
sinistrum duplex sonus diastolicus audiri videbatur, tum sonum diastolicum insequens,
eocum quasi conjunctus strepitus audiebatur mox in systolicum transiens et mense
Octobris regione impulsus cordis strepitus tantum, sonus nullus distinguebatur. In
spatio intercostali sinistro tertio dilucide pulsus sentiebatur arteriae pulmonalis
aegualis cum impulsu cordis et per tempus diastoles digitus juxta sterni marginem
impositus impulsu brevi sed manifestissimo movebatur, quae res attribuenda est suc-
cussioni valvulis scmilunaribus devolutis subitoque extensis tempore diastoles thoraci
impertitae. Sonus diastolicus supra arteriam pulmonalem praecipue clarus erat,
atque plaudens.