Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

7 
nem ad negandum. Ubi de liberando, ex diverso, ut facilior sis ad liberationem. 6 ) 
Cui rationi convenire Africanum opinor scribentem „neque enim sicut illud receptum 
est ut debitores solventes ei liberentur, ita hoc quoque receptum, ut credendo num- 
mos alienet.“ — 
Contractum mutui ab initio nullum fuisse, quia pecunia credita in dominium 
accipientis non venerit, in promptu est. Nec convalescere poterit, si accipiens postea 
consumserit nummos, quia hie quoque idem obstabit, quod et translationi dominii. 
Nam crediti obligatio nisi inter consentientes fieri non potest. Et consensus domino- 
ruin, quorum pecunia numerata est, ut mutui obligatio adquireretur, deest, sive de- 
functi requiras sive coheredum, quum mandatum non exstet. Sin igitur postea cohe- 
redes, quod Stichus pecunias credidit, ratihabuerint, ratihabitio non retrotrahitur, sed 
quo tempore secuta est, mutui obligatio oritur. 
Quemadmodum autem creditum inutile fuit, sic accessoriae obligationes locum 
non habent, veluti fidejussiones, pignora. Recte igitur Africanus scripsit: 
„Quare si nulla stipulatio intervenisset, neque ut creditam pecuniam peti posse 
pro parte coheredis neque pignora tenere.“ 
Dubium non est, quin et Stichus et debitores coheredibus teneantur, etquidem 
donee coheredes pecuniam receperint. Contra Stichum familiae hereiscundae judicio 
agere sufficiet; debitores conveniri possunt condictione sine causa (actio de bene 
expensis) quia pecuniae sine causa apud debitores sunt, 7 ) 
§ 3- 
Alterum quod jureconsultus definivit est quod Stichus pro sua parte nummos 
creditos ancipientis fecit. 
Quum requiratur, ut ipse quis dominium transferat, 
1) ut is qui tradit ipse vel per alium, dominus sit 
2) ut voluntatem habeat dominium transterendi, turn Stichum tradentem domi 
num fuisse constat. In hereditate enim sicut in quaque alia bonorum universitate 
communi plurium omnes res quae divisionem recipiunt, ipso jure inter participes 
divisae sunt, ut distributioni per judicem faciendae locus non sit. Quibus in rebus 
quum pecunia adnuinerentur et obligationes, quarum in solutione pecunia est, heredi 
tate delata eodemque tempore adita pro parte hereditaria Stichus omnium nummorum 
qui in hereditate erant, dominus factus est, Quo fit, ut dominium eorum pro sua 
parte ad accipientem transferre potuerit. 
At dubitatio oritur, an Stichus suam rem alienare voluerit, Apud Alciatum 8 ) 
haec: Ergo Stichus, quum se dominum ignoraret, tarnen credendo pecuniam nomine 
♦) 1. 47 D de O. et A. XLIV, 7. 
’) 1. 32 D. de reb. cred. XII, I. _ 
’) Comment, ad. Digest. 1. 12 tit. 1, 1. 41.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.