Volltext: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

persona voluntas et dominium adsunt, quae alienationi dominii sufficiunt. Quocirca 
dubium esse non potest, quominus pecunia credita accipientis facta sit jam ipsa 
traditione. 24 ) 
§ 9- 
Multo difficilliorem se praebet 1. 49 D mand., de qua nuper multa disputata 
sunt. 25 ) Duas in partes divisa est. 
„Servum Titii emi ab alio bona fide et, possideo; 
pr. cas.: mandatu meo eum Titius vendidit, quum ignoraret suum esse; 
alt. c.: vel contra ego vendidi illius mandatu, quum forte is, cui heres 
exstiterit, eum emisset; 
de jure evictionis et de mandato quaesitum est; 
dec. pr. cas.: Et puto Titium quam vis quasi procurator vendidisset, ob- 
strictum emtori, neque si rem tradidisset, vindicationem ei concedendam; 
et idcirco inandati agere posse, si quid ejus interfuisset, quia forte ven- 
diturus non fuerit: 
dec. alt. cas.: Contra mandator si rem ab eo vindicare velit, exceptione 
doli summovetur, et adversus venditionem testatoris sui habet ex emto 
jure hereditario actionem.“ 
Etiamsi Marcellus expressim non tractet, an res domini ignorantis alienetur, 
obiter tarnen lianc quaestionem dijudicat. Cujusmodi decisio non minorem meretur 
fidem, quam si specialiter ea de re disseruisset. Duplex casus, duplex decisio: 26 ) 
1) dominus rem suam, quam ignoraret Suarn esse, mandatu alieno vendidit 
posteaque tradidit, 
2) bonae fidei possessor ex mandato domini vendidit ac tradidit rem, quam 
dominus bonae fidei possessors putabat. 
Illo casu domino vindicationem non concedendam, hoc eum exceptione doli 
summoveri Marcellus definivit. 
Jam Voet 27 ) inter casus 1. 35 D de acq. rer. dom. et 1. 49 nostrae interesse 
scrip8it et priorem locum de procuratore loqui, „qui licet ex mandatu alieno, suo 
nomine vendiderat et tradiderat, atque adeo semet ipsum sua propria conventione 
* \ , • 
a4 ) Similiter Alciatus 1. 1.: procederent enim suprascripta, nisi servus hic domini heres 
fuisset. Nam quum ageret ut dominium quod testatoris erat, transferret illudque dictum dominium 
n se esset, quia heres defuncti personam repraesentat, non videtur errasse, sed id, quod intendehat, 
adimplevisse. 
25 ) v. Scheurl, Beiträge 1. 1. p. 197—202. — Ihering u. Gerber, Jahrbücher Bd. II. Heft 1. p. 
13—19 et p. 149—180. 
2# ) cf. Ihering 1. 1. 
® T ) Comment ad Digest, tit. XLI, 1, num. 37.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.