Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

20_ 
Aulus qui ignorans a Sejo rem suam emerat, eandem rem Titio debebat, 36 ) 
puto ex vendito , sive antea sive postea teneri inceperat. Eadem igitur res bis 
solvi debet, nairt 
1) Sejus tenetur Aulo ad rem praestandam ex emto et 
2) Aulum Titio dare oportet item ernti nomine. 
Duplex solutio quum aut sic perfici queat, ut prius Sejus Aulo rem tradat et 
deinde Aulus Titio, aut sic ut una traditione Sejus ad Titium rem transferat, qua 
simul duae solutiones fiant atque Sejus et Aulus liberantur, turn hunc modum sol- 
vendi breviorem proposuit Pomponius in lege nostra. Priorem emtorem fingebat 
mandasse priori venditori, ut alteri emtori traderet 
et jussu rneo alii tradideris 
Res est tradita, dominium non transiit. 
Si dominus ignorans rem a priore venditore acceptam ipse alteri emtori tra- 
didisset, non dubiürn esset, quin dominium transiisset, quandoquidem et vellet (cf. 
§ 7) et posset ille dominium transferre. At jussu dato non est factum, ut dominus 
ipse tradidisse videatur. Jussu enim solus mandatarius mandanti obligatur et vice 
versa; ille tradit inter mandatorem et accipientem nulla conjunctione interveniente, 
nisi quod traditione obligatio inter utrumque tollatur. 
et jusso rneo alii tradideris 
Quemadmodum enirn is, qui alienum debitum nullo mandato accepto, solvit 
veluti donandi causa, ut procurator non solvit, sic qui jussu rneo debiti solvendi 
■ causa tradit, rneo nomine non tradit. Si Pomponius, priorem venditorem quasi pro- 
curatorem prioris emtoris tradidisse, ponere voluisset, addere eum oportuisset verba 
„rneo nomine“ atque ita scribere „et jussu rneo'nomine rneo tradideris.“ Quod 
quum factum non sit, nobis non licet, procuratoris officio tradentem functum esse 
dicere. 
Quum igitur Sejus suo nomine rem traderet, licet sui et simul alieni debiti 
solvendi causa, plus juris ad accipientem transferre non potuit, quam ipse habebat; 
quia bona fide rem possidebat, bonae fidei possessio transiit. Putares fortassis, do 
minum (Aulum, priorem emtorem) jussu dato consensisse, ut sua res alienaretur, 
quia sinendo, quod alii res nostras alienant, nosrnet ipsi alienasse videmur. 37 ) 
36 ) Ita interpretandum puto — quia aliter verba quoniam non hoc etc. — transire absurda 
essent. Quum enim ponatur, ut mandantis dominium ad accipientem veniat, consequitur, ut mandans 
accipienti e causa teneatur, (|uo dominium transferatur Ex quo patet, hunc ah illo non accepisse 
mändatum, ut ejus nomine rem acciperet. 
3 7 ) 1. 38 § 1 D de don. i. v. et ux.: Idem juris erit, si ex tribus jratribus units uxorem ha- 
beret, et rem comnmnem uxori donasset, nam ex tertia parte mulieris res facta non est, ex duabus 
autem partibus reliquiö, si id sciissent fratres, aut, posteaquam donata essent, ratum habuissent, 
non debere midierem reddeve.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.