4
25
et ariimo servili, ut ita dicam, originem dedit. Quod vero ad possessorem attinet,
dicendum (piidem est, quodammodo hereditatem Stichum possidere, quurn in causa
hereditaria inanserit — ignorans testamento manumissionem, pro servo turn heredi-
tatis se gerebat — et per hereditatem jacentem continuari possit possessio, artimum
autem possidendi hereditatem non habere, quia nec persona sit. At sufficere pro-
bavit 1. 34 de stip. serv. contrariam voluntatem non existere. Verum scire hereditas
incipere non potest, quae persona non est.
Haec quamdiu hereditas jacet. Post aditionem coheredes, si liberam adeundi
facultatem habent, bonae fidei possessores Stichi non manent, quoniam ignorantia
aditione mutatur in scientiam. Quo abhinc a tempore possessio finitur, quia scientes
non possumus liberos homines. Quurn ignorantia sola faciat, ut bonae fidei servitus
existat, coheredes quoque possidere pergere necesse est, quando ignorantia durat.
Quocirca Africanus, si coheredes ex necessariis fuerint, idem respondendum, nimirum,
Stichum bona fide i servire. Nam quia necessarii heredes statim post mortem licet
ignorantes, adeunt, quam primurn heredes facti sunt, scire incipiant non necesse est;
verum ignorantia durare potest, qua durante et bonae fidei servitus durat. Quin
etiam forte eyenturum est, ut invicem coheredes bona fide serviant. Fingamus enim
coheredes necessarios, ignorantes sese liberos et heredes factos esse, sicuti Stichum
coepisse servire. Itaque quum Stichus et coheredes serviant, invicem serviunt, quo
niam hereditate adita utrique possessores facti sunt.
• ,
§ 14.
Bonae fidei Servitute nec dominium nec dominica potestas in capite libero
constituitur; oinnino res est mere facti, quam jurisdictio tuetur ex ratione bonae fidei.
Est quodammodo ususfructus liberi hominis, quamobrem iisdern modis per servientes
nobis adquiritur, quibus per servos, quorum usumfructum habemus. Servitutis et
ususfructus cognatio, quum ex aliis quoque apparent, specialiter plerisque in locis
exponitur, veluti Gaj. II, 92:
„Quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei
possessore.“ — i
Cui convenienter idem sunt modi adquirendi:
„Item per liberos homines — quos bona fide possidemus, adquiritur nobis,
sed tanturn ex duabus istis causis id est, si quid ex operis suis vel ex
re nostra adquirant.“
Ex operis servientis comparatur, si viribus anirni vel corporis sui quaestum
fecit quovis modo, quotiescunque labores servientis instrumentum vel causa fuerunt,
ut aliquid loco pretii vel mercedis daretur.