Volltext: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

27 
contraherent, quurn naturalem obligationem in rationem non deducerent. Eadem 
obtinent, si quis stipulatione ncrvationem factam diceret. 
Verum ita quoque stipulatio alteri obligationi nexa est, ut stipulatio, quae pro 
sua indole ac natura validam obligationis causam, (formalem) continet, alteri causae 
sic accedat, ut quod datum numeraturnve est ob causam, praecedentis, simultaneae 
vel sequentis stipulationis datum numeraturnve esse videatur — quoties pecuniam 
dantes eandem stipulamur, non duae obligationes nascuntur, sed una verborurn. 
Quo ipodo rem Africanus in 1. 41 nostra considerat atque ita considerare debuit, 
quum Stichus ut liber alienare non posset, nisi mandato interveniente, quod defecisse 
jam antea vidimus. Quodsi Africanus stipulationem pro utili haberi voluit, necesse 
fuit se promissionem quodammodo ut rem tractare, quae emta videatur pecunia nu- 
merata. Stipulatio igitur est causa, ob quam pecunia data est. Sicuti enim res dari 
potest, ut eadem vel alia res reddatur, ita loco rei promissionem ponere licet. Ubi 
vero sic alienatur, ut adquiratur, alienatio et adquisitio invicem se sustinent. Quum 
dubium non sit, quin Stichus bona tide serviens recte dare potuerit, ut iterum aliquid 
acciperet quumque promissum sit ob pecuniae numerationem pracedentem, stipulatio, 
quam in suum nomen concepit, ex re ejus, cujus pecuniam dedit, adquisita videtur, 
id est et re hereditaria, quum hereditas adhuc jaceat: 
„Sicut enim nobismet ipsis ex re nostra per eos, qui liberi vel alien! 
servi bona fide serviunt, adquiratur ita hereditati quoque ex re here 
ditaria adquiri.“ 
Poäteaquam hereditas' adita est, stipulatio adquiritur coheredibus, quorum ex 
re datum numeraturnve sit. Quia enim, si quis pluribus serviat, ornne quod ex re 
unius possessoris adquirit, ei adquiritur, ex cujus re adquiritur, 49 ) consequitur, ut, 
serviens, si ex re omnium simul dedit, omnibus adquirat, singulis pro rata solutorum. 6 °) 
§ 15. 
ßonae fidei servitus finitur: 
1) Simulac possessio finem acceperit; namque quum de facto tantum liber 
serviat, possessione finita, servire desinit, adversus quem actione» vel interdicta 
non competunt pristino possessori, quia de libero nullam persecutionem jurisdictio 
admittit. 
2) Sed et si liber ipse sciverit, liberum se esse, diutius servilis ejus conditio 
non durat, quemadmodum si furiosus dilucidis intervallis rursus persona fit. Cui 
enim libertatis ac personae scientia antea quasi velamento tecta, reddita est, ut servus 
1. 19 D de stip. serv. 
60 ) 1. 25 § 1 D de usufructu.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.