fugere non potuerit, argumentum mihi esse videtur, quod Justinianus paragrapho
2 cap. 2 non jussit, heredem inventario neglecto legatis, quae facultates hereditatis
transcendant, in solidum teneri.
Novellae caput 2: Imperator in praefatione hujus capitis pronunciat, se
aliquid de Quarta Falcidia constituere veile. Quod est imprimis praeter alias novas
minoris momenti sanctiones, quae hoc capite de Quarta scriptae sunt, 66 “) testatori
data licentia, secundum quam heredem beneficio legis Falcidiae uti vetet. De novo
effectu inventarii neglecti, quem viri a me dissentientes in § 2 cap. 2 positum esse
contendunt, in praefatione hujus capitis nihil praedictum est.
„Ilinc nobis ingressa est cura et quaedem consideratio Fal
cidiae legis, quae etiam invitis testatoribus, si expendantur res per
legata, praebet etiam retinere heredes, quantum eis impleat quartam substan
tiae. Et hic enim repugnare quidem videntur voluntati deficientis, et in-
cumbere legi talia permittenti. Sancimus igitur, quoniam tuenda nobis ubique
est deficientium voluntas, heredes, si voluerint hao utilitate potiri, puram
servare legis potestatem, et non per ea, quae forte subripiunt aut malignan-
tur, introducere pertentent Falcidiam, quum utique, si nihil malignati essent,
non forte competeret.“
Neque praefationis ratio occulta est: Imperator in hoc capite 2 novellae volun-
tatern testatoris, qui plus legavit, quam per legem Falcidiam licebat, ubique tueri
vult. Itaque Justinianus huic capiti 2 legata, quibus Quarta non salva sit, forte res heredi-
tariae expendantur, non ea ipsa, quae praeterea omnem substantiam hereditatis deducto
aere alieno transcendant, supponere mihi videtur, quum illa legata ipsi legi Falcidiae
sed haec aliis legibus «« b ) repugnent. Atque sanctio legatorum e propriis praestan-
dorum inventario neglecto fuisset poena tarn dura et eminens, ut digna esset, quae
praefatione capitis pronuneiaretur. Imo vero ista poena majoris momenti esse mihi
videtur, quam nova regula, secundum quam testator heredem beneficio legis Falcidiae
uti vetare potest, quum illa oirme jus commune et omnis juris ratio pervertatur, quod
autem hac testatori data licentia non fit. Itaque e praefatione capitis 2 ad ejusdem
dispositiones relata nova sententiae meae argumenta evenerunt.
Novellae caput 3: Imperator edieit 67 ), heredem facto beneficium legis
Falcidiae omittere videri, si legatorum alia non deducta Quarta, quam deduci posse
sciat, solvat, et ob id ipsum alia integra solvere debere. In hac sanctione lieres bene
ficium legis Falcidiae habens propositus est, quum renunciationem ejus faciat, itaque
6e ’) V 'J' § b § 14: novum praeceptum de forma
et Quarta Trebellianica inventario neglecto non deducitur.
66 b ) vid. §. 3.
67 ) De qua sanctione jurisconsulti inter se dissentiunt, vid.
recht. III. p. 752 not. 48.
inventarii ad retincndam Quartam,
Sintenis, das praktische gem. Civil-