29
inventarium cpnfectum esse necesse est. Nam modo hoc facto retinet sibi Quartam
u s ornenti l^itui* hoc caput est nobis ad quaestionem hujus disser-
tationis spectantibus.
Novell a e caput 4: Imperator ad accuratius instituendam sanctionem primi
capitis revertitur sine dubio propterea, quod nova et magni momenti est. Certe
ejusdem momenti esse sanctionem, secundum quam inventario neglecto legatariis e
proprio patrimonio heres satisfaciat, manifestum est. De hac sanctione imperator in
capite 4 nihil in memoriam redigit, quam ob rem verisimile non est, earn in § 2
cap. 2 positam esse.
Nunc autern e dispositionum summa hujus novellae ad verba paragraphi 2
cap. 2 relata validissimum et summum argumentum opinionis meae sumitur: Milites,
inventario non confecto, ereditorum debitores modo usque ad facultates hereditatis
secundum jus singulare,
c. 22 § 15 C. de jure deliberandi 6, 30: — — — qua propter ex anterio-
ribus inquietari nostro subjectos imperio non patimur, scilicet ut milites,
etsi propter simplicitatem praesentis legis subtilitatem non observaverint, in
tantum tarnen teneantur, quantum in hereditate invenerint.
legatoriorum modo usque ad facultates hereditatis deducto aere alieno secundum jus
commune sunt. Sed
novella 1. cap. 4. § 2
imperator praescribit, ut hac lege 68 ) (i. e. tota novella 1) omnes cives, etiam
milites teneantur.
„Quia vero duplex est testamentorum modus, aut in scriptam delatus dispo-
sitionem, aut in non scriptam voluntatem, haec omnia obtinere similiter et
secundum aequam observationem et in non scriptis testamentis, et in omni
ultima voluntnte sancimus, et in omni persona sive privata., sive
militari, sive sacerdotali, sive imperiali, sive alterius cu-
juslibet. Communem namque omnibus hominibus hanc ledern
. ' O
poni m us.“
Neque dubitare possumus, quin verba: „in omni persona etc.“ ad heredes (non
ad testatores) spectent. 6Ö ) Posita opinione a me de § 2. cap. 2. nov. 1 dis-
sentienti um, jus mihtare secundum cap. 4 novellae est hoc: Quum cnim mani
festum sit, Justinianum in § 2. cap. 2. nov. 1 de heredis conditione modo ad loga-
tarios relata scripsisse, et quum hic poenam legatorum ,e propriis praestandorum
neglecto inventario sanctum esse dissentientes contendant, sequitur, ut milites, in-
««) cf. Muchlcnbruch in Gluecki Comm. XLI. p. 421.
«9) vid. Muehlenbruch in Gluecki Comm. XLI. p. 423, v. Buchholtz, Giess. Zeitschrift X.
p. 431. seqq.