30
ventarionon confecto, legatariis, si facilitates hereditatis non sufficiant, e
propriis satisfacere debeant secundum
caput 4 et § 2 cap. 2 nov. 1,
sed creditorum debitores sint in tantum soluip, quantum in hereditate invenerint,
secundum
constitutionem 22 cit. § 15.
Nam de heredis conditione ad creditores pertinente in § 2. cap. 2. nov. 1 nihil
scriptum est, itaque, quod ad hos attinet, jus antiquum constitutionis 22 cit. § 15
valet. Ut praecise dicam: Inventario non confecto, miles legatariis etiam pro
prio patrimonio satisfacere debet,
nov. 1. cap. 2. § 2 et cap. 4. § 2,
creditoribus in tantum solum obligatus est, quantum in hereditate invenit.
c. 22 § 15 C. De jure deliberandi 6, 30.
Quam valde talis opinio contra rectam rationem repugnat 70 ) !!! Neque, posita a me
de § 2. cap. 2. nov. 1 dissentientium opinione, ratio eo conservari potest, ut Mueh-
lenbruchium 1. c. p. 424 not. 18 et not. 19 sequentes contendamus, Justinianum scri-
bentern verba: „in omni persona etc.“ aut modo ad poenam capitis 1 aut modo ad
non deducendam Falcidiam 70 a ) secundum § 2 cap. 2 hujus novellae spectasse. Cui
obstat modus scribendi, quo imperator omnia continet:
§ 2 cap. 4 nov. 1: — haec omnia obtinere . Commu-
nem narnque omnibus hominibus hanc legem ponimus.
Itaque hac lege i. e. tota novella 71 ) ejusque omnibus sanctionibus milites teneri
imperator jubet. Quod salva ratione fieri potest, si contendimus, paragrapho 2. cap. 2.
nov. 1 earn poenam, qua heres neglecto inventario legata e propriis solvere cogitur,
non praescriptam esse. Quo vero proposito, miles inventario non confecto cre-
ditorum debitor modo usque ad substantiam hereditatis est secundum
constitutionem 22 cit. § 15,
legatariorum modo usque ad facultates hereditatis deducto aere alieno secundum jus
commune; rniliti, qui per annum post rem judicatam in legatis solvendis moram facit,
propter indignitatem hereditas eripitur
cap. 1 et cap. 4 § 2 nov. 1 ;
miles inventario non confecto non utitur beneficio legis Falcidiae
cap. 2 § 2 init. 72 ) et cap. 4 § 2 nov. 1;
testatori militem heredem beneficio. legis Falcidiae uti vetare licet
cap. 2. § 2 in f. et cap. 4 § 2 nov. 1;
“fl* 1 ) I * i f I ! | / * j . f If i i • V ’ ) * j J [ ’, ‘ ! l i ' ’ • *’ ' '** i ■ ' ’ ' ' ■ i ■ * TI ' ! ) i ' f »; J f ; O / { • I i .» } • ' ' -• ; !
T0 ) Quod concedit quoquc Fritz in Archiv für civ. Praxis XII p. 232 not. 1.
70 a ) Propterea, quod testator vetuit herodem bencfioio legis Falcidiae uti.
71 ) cf. not. 68.
ra ) Ubi imperator secundum opinionern meam de non deducenda Falcidia sola scribit, vid. § 14.