31
si miles alia legata, Quarta Falcidia non deducta, solvit, alia integra praestare debet
cap. 3 et cap. 4 § 2 nov. 1.
Itaque cum opinione mea de § 2 init. cap. 2 nov. 1 omne, quod tota novella scrip-
turn est, congruens est. Atque, sententia mea de § 2 init. cap. 2. nov. 1 recepta,
nulla discordia in jure militari evenit, si cap. 2 § 2 et cap. 4 § 2 nov. 1 cum con
stitutione 22 cit. § 15 conferuntur. Quod maxime opinionem meain adjuvat, et
rectam reddit.
Novellae epilogus: Hie nullius momenti est.
Itaque de dispositionum summa hujus novellae, explicanda et referenda ad
interpretationem paragraph 2 cap. 2, recedo, atque omnibus comprehends dico:
Justinianum totam novellam 1 eo consilio scripsisse, ut legata, quae non ultra facili
tates hereditatis deducto aere alieno a testatore constituta legibus non repu<marent
ab heredibus, licet Quarta Falcidia non deduceretur, omni modo solverentur, et omnia
obstare opinioni, quam a me dissentientes de § 2 cap. 2 hujus novellae habent.
§ !3.
2. SUMMA DISPOSITIONUM CAPITIS 2, A RELIQUIS CAPITIBUS NOVELLAE 1
SEPARATI, AD INTERPRETATIONEM PAIJAGRAPHI 2 EJUSDEM
CAPITIS REFERTUR.
Necesse est, ut mihi videtur, nos totum caput 2 explicare, sequentes continua-
tionem seriemque rerum, ut alia ex alia nexa et’omnes inter se aptae colligataeque
videantur. Quo modo solo utimur interpretatione certa et vera, et inde apparebit
verba paragraph! 2. cap. 2, ad quae ipsa hujus dissertationis quaestio pertinet, in
apto et totius capitis structurae congruenti loco posita esse.
Ante omnia ad hujus capitis praefationem spectemus. Hie imperator pronun-
ciat, se aliquid de Quarta Falcidia 73 ) constituere velle.
'„Hinc nobis ingressa est cura et quaedam consideratio Falcidiae legis.“
In quo est ante omnia, ut e paragrapho 2 cap. 2 apparet, licentia testatori data, qua
heredem beneficio legis Falcidiae uti vetet. Itaque nova causa Quartae Falcidiae non
deducendae valet. Ut autem haec nova sanctio capitis structura apparata instituatur,
affert imperator
1) in paragrapho 1 cap. 2 praecipuam causam retinendae Quartae: Heres
enim inventarium facere, et omnes creditores legatariosque, qui in eadem civitate
sunt, convocare debet, ut inventario conficiendo adsint 74 ); quo novo praecepto de
73 ) Dc beneficio inventarii in praefationc nihil scriptum est, vid § 12.
74 ) vid. Muehlcnbruch 1. c. p. 360 de arnpliore forma inventarii novella 1 cap. 2 § 1 praescripta.