5*
Nunc ad quaestionem pervenimus, ubi et quae sit „pura substantia. Morien
tis“ i- e. quam defunctus puram i. e. nihilo deducto reliquerit? Quod reperimus
quaerentes, cui defunctus aliquid relinquat purum? Nam verbum „purus“ nön spectat,
ad verbum „morientem“, quasi imperator scripsisset: „morienti puram substantial»“,
sed ad aliud, quod reperire debemus, et Casus genitivus „morientis“ significat eum,
a quo aliquid alicui purum profectum est. 81 ) Si vero de conditione legatariorum dici-
mus, his defunctus secundam sumrnam reliquit puram, si de conditione heredis, tertia
est pura. In paragrapho 2. cap. 2. nov. 1 de heredis conditione scriptum est. Quod
comprobatur verbis:
Si vero non fecerit inventarium sc. her es, non retinebit Falcidiam sc.
h e r e s, sed complebit sc. h e r e s legatarios et fideicoinmissarios, liöet — da-
tio sc. per heredem.
Itaque verba Justiniani sic commentemur:
Si vero heres non fecerit*inventarium, non retinebit heres Falcidiam, sed
heres complebit legatarios, licet legatorum datio per heredem mensuram
substantiae, quam moriens heredi puram reliquit, transcendat.
Manifestum est, in verbis illis novellae heredem dantem vel, ut accuratius dicam, sol
ventem positum esse. Solvens proficiseitur 81 a ) a prima summa, et hac et secunda,
ad quam transit, exhaustis, pervenit ad mensuram sibi purae substantiae morientis
i. e. terminum, quo tertia summa continetur et a secunda separatin'. Imperator autem
praescribit, ut heres, si non fecerit inventarium, legatarios cora-
plere debeat, licet terminum, quo tertia summa contineatur et a se
cunda separetur, transcendat, itaque licet solvens intra tertiam
Quartain Falcidiam, ingrediatur. Neque ulla alia notio esse mihi
videtur subjecta' his verbis:
,,sed complebit legatarios et fideicommissarios, licet purae substantiae morien
tis transcendat mensuram legatorum datio.“
Verbo enim „mensura“ „tc phfov“ significatur idem, quod indicatur Verbis
„magnitudine“ vel „ambitu“. 81b ) Mensura purae substantiae igitur esse censetur am
bitus purae substantiae, quem Germanioe sic reddo: Umfang, Rand, üuum. Itaque
imperator jubet, heredem neglecto inventario legatarios complere, licet datio legatorum
transcendat ambitum, quo continetur pura substantia et separatin' a secunda summa.
Exemplo utar: Si in tertia summa centum inveniuntür, transcendimus i. e.
a secunda proliciscentes in tertiam ingredimur, tantum uno solido ex hac sumpto.
81 ) cf. not. 82 —not. 86.
81 H ) Hereditas earmn conditiomim proponitur, quas initio hujus paragraphi 14 descripai.
Ncquc verba paragraphi 2 cap. 2. uov. I considerantes dubitare possumua, quin Jnstinianus ea scri-
bena ad talcin hereditatein spectavcrit, quae tsintis legatis oneraretur, ut ccrte Quarta Falcidia non
Saiva esset.
81 b ) Vid. Dirksen, Manuale verb, mensura.