Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

cögitur, quia ejusmodi legäta et fideicommissa sola e proprio heredis patrimonio solvi 
possunt. 87 ) Qua sententia de § 2 cap. 2 nov. 1 falsa omissa, apparet necesse esse 
nos verbo „fideicommissariis“ in § 2 cap. 2* nov. 1 invento ampliorem notionem 
subjicere, neque hereditates fideicommissarias excludere. Jam quod ad verba „non 
retinebit Facidiam“ attinet, quae in eadem § 2 inveniuntur, verbum „Falcidia“ in se 
Continet üttamque Quartam et Falcidiam et Trebellianicam, quae Trebellianica saepe 
in corpore juris civilis Falcidia appellatur. 88 ) Itaque manifestum est, Justinianum de 
legatis et oinni genere fideicommissi paragrapho 2 cit. idem praescribere veile: Ne heres 
neglecto inventario Quartam Falcidiam et Trebellianicam deducat; proprium heredis 
patrimonium manet semper integrum, quum de hac re in novella nihil edictum sit. 
Neque sunt verba postposita 
jjlicet purae substantiae morientis transcendat mensuram legatorum datio“ 
talia, quae dubitationem nobis afferant pröptetea, quod legata sola et it er um noti 
fideicommissa scripta sunt. Sed omnis dubitatio nobis eximitur, si comprobavero, 
verbis „legatorum datione“ contineri etiam fi deic oin mis s orum dationem. Eodem 
eöim modo, quo primis verbis 
,,non retinebit Falcidiam“ 
imperator non Quartam Trebellianicam ipsam scribit sed verbo „Falcidia“ una com- 
prehendit, verbis postpositis 
„licet purae substantiae morientis transcendat legatorum datio“ , 
legata sola proponit, quibus omnia legata et omnia fideicommissa i. e. fideicommissa 
singularum rerum et hereditatem fideicommissariam complectitur. Qua significatione 
verbi „legati“ Jus tini anus in corpore juris civilis utitur* ut elucet ex Ins: 
I. 2, 20. De legatis. C. 6, 37. De legatis. 1. 87. D. De legatis III: Et 
fideicommissum et mortis causa donatio appellatione legati continetur. 
Sin vero certurn est, paragrapho 2 cap. 2 nov. 1 de legatis et hereditate 
fideicommissaria idem praescriptum esse, et verbo „legatorum“, quod in verbis „licet 
—datio“ invenitur, etiam hereditatem fideicommissariam contineri, summa evidentia 
comprobavi, verba „mensuram purae substantiae morientis“ terminum, quo tertia rnea 
summa continetur et a secunda separatur, significare i. e. purarn substantiam morientis 
esse Quartam Falcidiam. Nam inventario neglecto nullo modo fieri potest, ut heres 
fiduciarius e proprio patrimonio heredi fideicom missario satisfaciat, quum ifiodo here 
ditatem restituere rogatus sit. 89 ) Inde apparet et certurn fit, posteriora verba 
- „licet purae substantiae morientis transcendat legatorum datio“ 
8T ) vid. § 3. init. 
S8 ) 1. 27 § 10 1. 64 § 3 D. Ad SGTum. Trebell. 36, 1, Briasonius, de verhör um significatione 
v. Falcidia nr. 3. 
8# ) vid. §. 3 init. ■ . • i
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.