Volltext: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

42 
haec minoris momenti sunt; comprobare tarnen mihi videntur, Justinianum paragra- 
phum 2. cap. 2. nov. 1 scribentem omnino imprimis ad tanta legatä, ut Quarta Fal- 
cidia sola non salva sit, neque ad tanta, ut etiam omnem hereditatis substantiam, 
non deducta Quarta, transeendant, spectare. 
Interpretatione et rationibus de paragrapho 2. cap. 2. nov. 1 a me dissentien- 
tium relatis, reliquum est, ut interpretationes Ulr. Huberi, Hartmanni et Jo. Nie. 
Hertii, qui mecurn de summa rerum consentiunt, producam, quum, ut in § 11 scripsi, 
eorum modum interpretandi probabilem non habeam neque multa et valida argumenta 
in eorum libris invenerim. Ulr. Huberus 1. c. enim scribit de verbis cit. hujus' 
novellae : 
„Substantantia pur a est, quae deducta Quarta ex Lege Falcidia superest, 
ut apparet ex fine § 1 (sc. cap. 2. nov. 1) ubi Caesar deductionem Quartae 
Falcidiae, vocat rij? osyvolots KccSaqaiv rij? rov KccToi%oixevov, purificationem 
ignorantiae defuncti. Deductis igitur aere alieno et Quarta Falcidia, sub 
stantia est pura. Non facto autem inventario, heres etiam ultra modum 
purae substantiae tenetur, quia Falcidiam amittit. Atque ita haec verba 
continere exegesin ejus, quod in pr. objecti § 2 (sc. cap. 2. nov. 1) propo- 
nitur , ov 7t a q ax, a B e e i <J> es A xißiccv, non deducet Falcidiam. 
Haec observatio tarn certa videtur, quam nova quibusdam videri possit.“ 
Et paulo ante idem dicit: 
„Atque jure veteri non videtur heres legatariis ultra quam in hereditate 
esset, obligatus f'uisse — — — — — — — — — — — —. 
Neglecti Inventarii nusquam haec poena traditur, quod legatariis in infini 
tum teneantur. Lex ult. C. de jure delib. quae hac de re 7t^ay/jixTniöos et 
plenissime agit, nihil aliud habet, quam eum, qui Inventarium neglexit, de- 
bitis heredi'tariis in solidum teneri, § 10 ut in solidum secundum 
antiqua jura omnibus creditoribus teneatur, § 14 addito Falcidiae omisso, 
nihil praeterea. Si hoc jus vetus et novum, novissime a Justiniano sit mu- 
tatum, verbis id maxime claris et praegnantibus factum sit oportet, sicut 
ille suas novitates cum apparatu introducit. At ilia verba modo relata, ex 
cap. 1 95 ) § 2 in pr. d. Nov. 1, obiter, quasi jus solitum collocant.“ 
Hartmanni 1. c. verba, qui omnino Huberum sequitur 96 ), sunt haec: 
® 5 ) Erratum typographicum; scribenduin est cap. 2. 
a6 ) Hartmannus 1. c. in § 2 ipse scribit haec: „Adjiciam, ne innovandi studio hujus asser- 
tionis (sc. heredem neglecto inventario legatariis atque fideicommissariis ultra vires hereditatis non 
teneri) defensionem suscepisse ego videar, interpretem, cujus praesidio f'ruor, et quo *duce rem per- 
tractabo. Illustre Belgii Dec u s (uti merito vocatur a Christ. Thomasio in praef. ad Auth. Prael.) 
Ulricus Huberus hanc fbvet sententiam“ — — —.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.