Cum in turnorum in hoc instituto chirurgico asservatorum numero sint, qui quamvis
jam carcinomatum formam atque structuram non habeant tarnen reciderint equidem
non otiosi quidquam suscipere mihi videor illos et tumores et recidivas descripturus
et quid de iis secundum hodiernam histologiam pathologicam judicandum sit, brevibus
adumbraturus.
Primum ut in inedias res statirn venianms sinas me referre quales fuerint hi
tumores in aegrotis et quomodo decurserint. Sunt enim quatuor neoplasmata, quae
quamvis non carcinomata stricte dicenda, compluries reciderunt. Jam Langenbeck
resecuit tumorem magnum Muusii cujusdam infra claviculam sedentem qui creverat
per quinque annos. Attamen tres annos postea in cicatrice novus tumor exstitit
lentissimus, mollis, nodosus, qui quamquam periosteo inhaerens facile sejungi potuit
anno MDCCCXLVI. Tres menses postea novus tumor accrevit magnitudine pisi,
celerior ille quidem et compluribus tumoribus circumditus. Excisus est mense Majo
anni sequentis simul cum duobus tumoribus minoribus cavo axillae insedentibus.
Tum vero jam duobus mensibus post in vulnere nondum sanatuo clavicula intumuit
ita ut et ejus resectione opus esset. Postr&no aegrotus domum rediit ubi recidiva
mortuus esse dicitur.
Alius fuit tumor compluries recidens in musculo semimembranoso dextro Joannis
Bunsen, nati quinqueviginti annos, qui die II. mensis Februarii anni MDCCCLVII ex-
stirpatus est. Tertium tumorem ipse observavi in Bollero quodam qui exstirpatus
quartum recidit ita ut recidivae plerumque celerius creverint, e quibus novissima in
tota superficie ulceravit. Omnes hae recidivae in ipsa turnorum priorum cicatrice vel
in ipso vulnere exstiterunt.
Non ita illae recidivae quae tumorem magnum femoris lateri posteriori insi-
dentem secutae sunt; tumore primo e neurilemate nervi ischiadici orto mense Octobre
anni MDCCCLYIII funditus exciso jam post tres menses in vulnere nondum sanato
recidiva visa est et ineunte mense Februario anni sequentis exstirpata; dein in supe-