Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

6 
tussis paroxysinis affkiebatur, in quibus sonus audiebatur, qualis in laryngitide mem- 
branacea esse solet. Regio laryngis si premebatur dolorem movebat et admodum 
tumebat. Pulsus minimi 180; cutis humida, in tracheo gravis sibilus et strepitus audie- 
bantur. Sonus qui in percussione thoracis audiebatur, undique normam sequebatur 
neque usquarn respiratio bronchialis erat. 
Operatio vespere lucerna lumen praebente instituta est. Postquam puer chloro- 
formium inhalavit, initio acris tussis et magna inquietudo apparebat, paullatim spiritus 
tranquillius meabat. Operatio eodem modo quo in casu supra descripto facta est, 
incisio cutis unum digitum longa a regione Lig. crioo-thyr. incepit. Quum vero in 
cute, quae tracheam tegit non modo hirudo sed etiam (quia parentes rnedici jussa 
false intellexerant) vesicans applicatum fuisset, partes subcutaneae aequaliter rubefactae 
erant, ita ut telae distingui non possent. Musculi in media parte separati, et plura 
vasa linis deligata sunt, musculisque partim digito, partim hamo retuso diductus, deni« 
que ad tracheam acriter ascendentem et descendentem perventum est. Num glandula 
quoque thyreoidea perscissa esset, ob illam infiltrationein, quam supra memorayi cog- 
nosci non poterat. Vulnere aliquantulum in inferiorem partem dilatato, arteria, quae 
crassitudine pennae columbae erat, plurimum sanguinis exspersit. Culter in tracheam 
acutis hamulis sublatam infixus est; apertura sic facta ad inferiorem partem versus 
dilatata est. Vulnus valde hiabat, et in trachea membrana alba, cognoscebatur, quae 
a cuspide cultri ad parietem posteriorem versus repressa in uno tantum parvo loco 
perforata erat. Hac apertura ex qua aer et spuma ejiciebantur, cultro Pottii ampli- 
ficata vehementes paroxysmi tussis secuti sunt, quibus plura majora minoraque frustra 
alba tenacia ejiciebantur. Turn cannula duplex maxima, quae spatium tracheae fere 
implebat sine labore immissa est, et post nonnullos tussis paroxysmos l’espiratio tran- 
quillior, sed semper imbecillior fiebat et ornnino cessare videbatur; pulsus deminue- 
batur, et nonnunquam intermittebat. Vultus pallidus immobilis, corpus lentum, quae 
symptomata chloroformio adhibito effcctu videntur esse. Respiratio solito more re- 
spiratione artificiosa adjuvabatur, aer inspirabatui’, et pressione thoracis expellebatur, 
facies aqua aspergebatur et ammon. caust. suR naso tenebatur; interdum spongia par 
va forcipe curva in tracheam demittebatur, qua ?e semper alta inspiratio efficiebatur. 
Tandem respiratio ad normam recessit, musculi et faciei et extremitatum rnotus ve 
stigia praebebant; pulsus augebantur et magis regularis vidcbantur. Puer ad medium 
noctem mente captus, ut in alto tranquilloque somno jacebat, tum experrectus, pluries 
viiiurn aquae intermixtum bibebat, atque tranquille dormire incepit. m 
Maji die XIII. inane puer tranquillus jacebat, libere respirabat, interdum etiam 
subridebat. Nocte antecendenti pluribus tu ssis paroxysinis affectus erat. Medicus 
vigilans saepius cannulam extraxerat, sed scmel tantum in ea aliquid muci parvis 
membranarum particulis commixti repererat. Quum cannula quae ad id temporis ad- 
liibita erat in pariete superiore fenestra non instructa esset, pro ea vespere alia paulo
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.