Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

9 
regionibus respiratio vesicularis audiebatur. 
Hora decima vespertina quinta post operationem puer adhuc bene valebat, sed 
quurn nocte magna dyspnoea afficeretur, cannulam eripuit. Inter labores, qui ad eam 
in pristinum locum reponendam opus erant, puer mortem occubuit. De sectione nihil 
constat. 
IV. 0. Sch. puer robustus, bene nutritus septem annos natus postquain duos 
dies aegrotavit et hirudines emeticaque adhibita sunt, Octobris die I anni MDCCCLVIII 
hoc erat statu: Tonsillarum, quae tumebant, sinistra levi exsudato obtecta erat. In- 
spiratio erat molesta et anhelans; pulsus 108. Hora vespertina decima morbus valde 
auctus erat; pulsus tunc erant 150; respirationes stertantes 44 percipiebantur, neque 
usquam in toto thorace earum strepitus audiebatur. Vomitu per diem parvi flocci 
exsudati ejecti sunt; compluries puer suffocari videbatur, tum status semisomnus se- 
cutus est, itaque a Dr. Bartels tracheotomia facta est. Incisione cutis et tela subcutanea 
separatae sunt, tum bronchotomo intruso trachea aperta et cannula immissa est, per 
quam continuo magna copia rnuci cum exsudato mixti effluxit. Paulo post in omni 
bus thoracis locis sonitus inspirationis vesicularis audiebatur. 
Die post opeiationem inane per cannulam membranae crouposae permagnae 
crassaeque ejectae sunt. Puer plurimum bibebat, neque deglutitio impedita erat. 
Pulsuum frequentia ad 136 descenderat, respirationes percipiebantur 36 —40. — Hora 
septima vespertina status morbi prorsus mutatus erat, pulsus percipiebantur 160; respi 
ratio frequentissima erat. Aer sibilans cannulam transiebat. Pupillae arctissimae; 
facies sudore multo obtecta pallido erat colore; labia livida extremitates immobiles. 
In dextro thoracis latere respiratio non audiebatur, in sinistro rhonchus crepitans, 
intermissus respiratione vesiculari. Moschus datus est, sed pue,r jam hora octava e 
vita discessit. 
Sectionem fieri parentes mortui holuerunt. 
V. E. G. undecim annos natus Novembris die XXVI. anni MDCCCLVIII in 
nosocomium receptus est. Ante dies octo scarlatina laboravisse sed mox plane con- 
valuisse dicebatur. Duobus diebus ante receptionem prima laryngitidis membranaceae 
symptomata cernebantur, quam ob rem hirudines et emetica adhibita sunt. 
Puer robustus et bene nutritus stertanter alteque respirabat et parum tussiebat. In 
inspiratione scrobiculus cordis retrahebatur. Sonus percussionis undique sonorus; 
neque usquam audiebatur respirationis strepitus. Pharynx et tonsillae exsudato plane 
vacabant et colorc normali erant. Puer lentus erat et omnia sibi fieri patiebatur. 
Pulsus 120. Quae quurn ita essent, hora prima pomeridiana Dr. Bartels tracheotomiam 
instituit. Postquain partes molliores tracheam tegentes dissectae sunt, trachea scalpello 
aperta et cannula duplex immissa est; deinde vehement! tusgi membranae albae soli- 
2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.