6
examinarem, albumen in urina non adfuit, quam ob rem credere debeo, renium
affectionem magna impeditione circulationis per Ultimos menses ortam esse.
Hansen 1 ) (cf. tab. V.) 40 annos natus. Jam puer imbecillus fuit, ante decimum
et septimum annum accessit melancholia cum periodicis iracundiis, duobus post annis
nosocomio receptus est,*ubi mox plena dementia orta est; adhuc vero semper fuit
mundus. Abhinc duos annos carie ossium tarsi laborat et semper lecto tenetur. Dum
ego eum observo singulare aliquid non apparuit, amissio puris non magna est. In
urina pauca vestigia albuminis erant, quae sine damno negligi posse puto, quia jam
post additam solutionem barytae albumen non diutius inveniri poterat et quantitas
constans manebat. Sed fortasse hoc incipientem degenerationem ainylocdeam suspicari
jubet, quae tabulam quam proposuimus, impedire possit, sed magis idoneum hominem
invenire non potui. Degeneratio renium certe vim aliquam ad parvum pondus spe-
cificum habet, immutabilitas autem ex a Traube 2 ) in lucem. prolatis observationibus
propria hujus morbi non esse videtur.
Inspiciamus nunc tabulas.
Tab. I. Observationes septein dierum adsunt et quidern de pondere specifico
et de multitudine urinae 24 pro chloro et .urea 18.
1. Pondus specifieum Maximum 1029,2. Minimum 1007,0.
Constantissimum erat die vicesimo primo, quo per sedecim horas a 1019,8 ad
1018,6 labebatur; statim post maxima mutatio fuit per quatuor horas enim fere 20
et paullo post per duas horas circa 12 crescebat. In Universum magnäs mutationes
invenimus quae in plena quiete aegroti et constanti cibo eo certius ab internis causis
pendent, quod nullo certo diei tempore oriuntur.
2. Multitudo urinae. maximum minimum medium.
pro 24 horis 1452 C. C. 577 C. C. 900 C. C.
pro hora 101,0 „ 14,5 „ 24,2 2 ) „
100 Kilogr. pro hora .... 182,6 „ 26,5 ,. 44,2 „
Sunt igitur quantitates infra dimidium normae, maximum singulis horis septies
majus quam minimum est. Memorabile est, quod nocte major copia secernebatur
quam die, ita ut medium die (8—8) pro hora 26,4 C. C. noctu 54,1 esset. Multitudo
secreta plus minus contrariam rationem ac pondus specifieum habet.
3. Natrium chloratum maximum minimum medium
pro 24 hora 9,650 Gr. 2,885 Gr. 5,856 Gr.
pro hora 0,492 „ 0,007 „ 0,352 „
100 Kilogr. pro hora . . 1,294 „ 0,013 „ 0,643 „
# . . • 1,15 „ 0,04 „
*) Demers paralyticus sine epilepsia.
2 ) Deutsche Klinik. Februar 1859.
3 ) Medium inveni eo, quod numenun copiarum numero horarum divisi.