9
2
accidit, quod demonstrator casibus a Fergusson, Mackenzie, Jones aliisque chirurgis
tractatis et si adhibita nova Esmarchi ferula e sex aegrotis, quorum genu articulatio
resectione reinota est, post 3 aut 3| menses duo adeo consanuerant, ut aquis marinis
uti possent, duo alii nondum aeque longo tempore praeterito extremitatem, in qua
facta erat resectio, sine ullo auxilio levare poterant, spero fore ut intelligatur, pros-
perum eventum non esse rarum. Resectione perfecta semper quidem extremitas 2
vel brevior facta est, sed compensari potest hoc malum facillime solea crassiore
et postica calcei parte altiore facta. Ceterum, quod Schillbach 1 ) etiam recte intellexit,
aegrotorum incessus non impeditur quum resectione genu non flexibilis reddita ex
tremitas 1" brevior facta est quam altera, sed potius hoc necessarium est, quum
aliter semper calce solum raderent. Diutius denique quidem lecto affixi tenentur qui
resectionem quam qui amputationein pertulerunt, sed parva haed molestia perfacile eo
compensator; quod magni membri usus conservator. —
III. Priusquam ad accuratiorem eorum casuum descriptionem transeo, qui ab
Esmarcho perfecti et usque ad hunc diem tractati sunt, jam baud a re esse existimo,
paucis exponere, quae rationes atque viae operationis adhuc maxime usitatae fuerint.
Primum Mulder et Chassaignac certas resectionis rationes commendarunt, quas Streu-
bel 2 ) pluribus explicavit. Mulder quidem sectionem faciebat cruciatam, cujus linea
transversa paullulo supra patellam a ligamento laterali externo ad internum pertinebat.
Quatuor ita formatis panniculis ab osse cultro separatis et replicatis patellam excide-
bat, ligamenta lateralia dissecabat et eultrum ad posteriorem articuli partem ducebat.
Sed hac sectione articulationis tegumenta non satis removentur, ut aliae operationis
difficillimae partes expedite fieri possint, si sectio transversa non eandem habet longi-
tudinem quam recta; magnum deinde temporis spatium forrnatione et separatione
panniculorum consumitur, denique minime rarum est eorum margines in conjuncti-
onis angulo gangraena corripi. Quod malum ut evitetur, Chassaignac unam tantum
sectionem facere sunsit et rectam quidem in latere articuli externo, sed ita quoque
non satis magnum spatium obtinemus, ut denudentur extremitates articulares femoris
et tibiae. Sanson et Begin proponebant, flexa extremitate inferiore sectionem facere
transversam paullulo infra patellam a ligamento laterali externo ad internum, quam
rationem Textor ita mutavit, ut resectionem leviter ad inferiorem partem versus cur-
varet. In iis resectionibus, quae Kiliae perfectae sunt, semper hoc modo articulatio
excidebatur et plane suffecit, ita ut magnus pannus, qui patellam includebat, formarc-
tur nec aliae operationis partes iinpedirentur. Summa cum diligentia curandum est,
ut servetur patella, quum non solum ut conjunctio ossea multo facilius fiat efficiat
') Schi 11 hach: 1. 1. pag. 33. —
4 ) Streubel: Ueber Resectioncn am Knie. (Schmidt's Jahrbücher. 1855. Rd. 8f>.
pag. 257.)