13
complicationis causa invenitur in musculorum flexorum justo majore contractione, qui
genu resectione perfecta in contrariam partem trahunt itaque efficiunt ut crure irnmoto
posito superior femoris pars ad internum latus posterius defiectatur. Raro tantum
coacti sunt chirurgi cochlea uti a Malgaigne constructa, ut hanc impediant deflectio-
nem, sed plerumque hic nisus die 14 mo vel 20"'° sponte evanescit aut certe panno
lato cohibetur. Ne operatione perfecta haemorrhagia exoriatur minime timendum est,
dummodo per operationem diligentissime omnia sanguinem effundentia vasa ligentur.
Equidem certe in casibus Kiliae pertractatis et sanatis nullam haemorrhagiam post
operationem vidi. Gravius incommodnm e puris descensibus, qui facillime exsistunt,
exoriri potest. In suppuratione copiosa pus saepe inter os et partes molles stagnat
et nisi incisionibus mature emittitur, aut inter femoris aut cruris musculos descendit;
cognosci possunt tales puris collectiones dolore profundo et in certo loco fixo, infiltra-
tione cutis quae superjacet oedematosa ejusque mutato colore, febri lenta levibusque
intermittentibus frigoris accessionibus. Summa cum diligentia animus ad haec signa
attendendus est, ut malum incipiens incisionibus sanetur, quae imminuta suppuratione
sponte oblinuntur. Rarissime tantum observatur, majorem serraturae superficiei
partem emori et exfoliari. Saepius parvae partes solvuntur, sed sine gravioribus
moliminibus per fistulas expelluntur. Majores ossium partes emortuae, praecipue si
infausto in loco positae sunt, periculosum provocare possunt statum. Plerumque sup-
puratio augetur et febris fortior fit; os prominens compressione decubitum atque cutis
perforationem efficit. Nisi contmgit, ut mutata membii collocatione pressus tollatur
aut si nervorum vel vasorum compressione nutritio gravius turbatur, statirn fiat
incisio nec multum temporis perdatur lomentationibus aromaticis vel cataplasmatibus.
Vitae non imminet periculum ex illo decubitu, quem in membri afiecti sura aut calce
observamus, et optiine eurn vitamus ferula molli pulvino strata; simulac cutis rube-
facta est fiant aquae saturninae fomentationes; gangraena exorta secundum regulas
chirurgiae generalis pertractetur. Quae in omnibus vulneribus magnum affert peri
culum in resectione quoque negligi non debet, pyaemia. Usu comprobatum est,
aegrotos, quorum vulnera magnam puris copiam secernunt, quantum fieri potest se-
parandos esse, ut semper aör purus respiretur. Quod si fieri non potest, quia non
adsunt loci necessarii aut quia mundities justa non observatur, pus stagnans atire
corrupto decomponitur et periculosam pyaemiae allectionem excitat. Non quidem
puris corpuscula in toto per vasorum parietes integros recipiuntur, quod prius crede-
batur, sed serum puris corrupt! in sanguinem penetrat ibi(jue eas elficit secretiones,
quae dubiuin reddunt, num Organismus duraturus sit. Utrum vero solo adre
corrupto haec puris decompositio provocetur, an aliud etiarn agens multum con-
ferat, in suspenso relinquere debeo. Equidem plura conferre existimo, ut pyae
mia acceleretur, quum aliter mihi interpretari non possim, tot prosperos eventus
in clinico Kiliensi exstitisse. In conclavibus quidem, quantum nosocomii conditio