15
et passiva vehementes excitat dolores, dum rotatio cruris flexi sine magno incommodo
pertoleratur. Duarum genu articnlorum ambitus valde distant; articulus integer habet
ambitum 33 Centmtr., affectus vero 40 Centmtr. Intumescentia pertinebat capsulae
extensioni respondens 16 Centmtr. ab insertione ligament! patellaris usque traps fe-
moris condylos. Taotu neque fluctuatio neque ossium intumescentia cognosci. poterat.
Facta est diagnosis inflammationis chronicae articuli genu et, quum nondum pro
certo dici posset, quantopere variae articuli partes affectae essent, morbi decursus
exspectabatur. Membrum quam maxime extension in Listonii ferula positum et
glacies adhibita est; eodem tempore, saepius- calomel (gr.j. pr. d,) aegroto datum
est. Sponte dolores non aderant neque compressione fortes exoitabantur. Die 28/2
tumor in fossa poplitaea apparebat, qui digito imposito sensum fluctuations distincte
praebebat, magnitudine thaleri bonuss 1 ci, quo tempore glacies quoque removed debuit,
quum diutius non toleraretur. Quum die 4/3 tumor sponte ajperiretur magna puris
serosi copia profluxit; ordinata sunt cataplasmata. Itaque rima. saepius sese clausit,
semper tarnen rursus perforata est. Quum latus articuli externum prope musculi bi-
cipitis bursarn comprimeretur, fortius prorumpebat pus. Quum mali deqursum lentis-
simum futurum esse provideri posset eodemque tempore vires consumi inciperont,
die 10/3 resectio instituta est. Partes molles sectionc, quam Sanson et Begin pro-)
posuerunt, Textor mutavit, discidebantur et panniculus ita formatus, qui patelJam
integram continebat, in supüriorem partem replicabatur. Aogroti pelvis in extrema
mensae margine posita ei’at; membrum primo extensum aperto ai’ticulo statim fortiter
flectebatur, ita ut fines ossium articulares perspicue prominerent. Haemorrhagia non
permagna erat: quinque arteriae minores ligabantur. De temoris condylo externa
1^", de interno 1£" de tibia initio reinota sunt; quum vero in serraturae super-
ficie morbosum alitjuid aspiceretur, V" adhuc desecnbatur. Cartilago articularis,
imprimis in condylo extern©, graviter aflPecta erat; patella tenuibus iilamentis cum
cartilagine fossae intercondyloideae laesa coaluerat. Pus pnrvas ossis mortui partes
continebat. Cavo linteolis carptis expLeto vulnus octo suturis nodosis conjungebatur;
in duas abscessus, qui duobus in locis findebatur, aperturas lanuginis lineae turundae
inducebantur. Primis post operationem diebus satis bene so habebat aegrotus et
sanatio bene progrediebatur ita ut die 14/3 suturae extrahi possent; vulnus maxima
in parte per prirnam intentionem oblitum erat. Dum oinnes organismi finictiones
rite fiebnnt, suppuratione aucta magna linteolac copia sensim cxpellebatur et die 20/3
aquae radius cavum penetrabat. Sensim suppuratio imminuebatur, (|uare die 6/5 mem
brum e machina levatum in recta ferula lignea ponebatur, qua in re apparebat, con-
junctionem magnarn adeptam esse firmitatem, quamvis modice adhuc flccti posset
membrum. Singulis etiam abscessibus apertis et evacuatis die 20/6 sanatio ita pro-
gressa erat, ut parva tantum fistula in latere interno restaret lougitudine 1^". Ossea effecta
esse videbatur conjunctio, quum aegrotus membrum tuto et sine auxilio levare posset. —