Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

19 
ejusque nominis fossa femoris tactum praebebant asperum et cariosum. Menisci 
äderant emolliti, quorum ambitus auctus erat et flocculis, qui longitudinem 2" 
habebant, instructi. Patella quoque cartilagine privata et flocculis occupata erat. 
Flocculi illi, quum microscopio explorarentur, e cellularum massa format! erant, et 
punctis multis sanguinis vasibus, qui laqueos form ab ant, instructis insidebant.' Ossa 
hyperaemica erant et modicam osteoporosin praebebant. — 
5. Fr. Bauer, 17 annos natus, propter necrosin tibiae sinistrae die 30/5 59 
receptus est. Historia morbi, quod valde dolemus, nihil de vita anteacta coutinet. 
Affectio, quae ad tractationem pervenit, initium ceperat anno ante, quum in superiore 
parte anteriore tibiae tumor exortus esset, qui dolores efficiebat cujusque tegumenta 
rubra erant. Incisione facta pus cum sanguine mixtum profluebat; postea cataplas- 
mata ordinata sunt. Non tarnen rima oblita erat sed continuo pus emittebat. Postea 
plures etiam ejusmodi tumores aperti erant, quae vulnera brevi tempore consanuerant 
Tempore autem festi nativitatis Christi tota articulatio genu sinistra intumuerat eodem. 
que tempore apparuerat dislocatio cruris ad latus externum. Quum die 30/5 recipe- 
retur aegrotus haec inventa sunt: Crus sin ist ruin flexum angulum forinabat 120° 
continentein, in latus internum rotatum erat nec moveri poterat sine doloribus. 
Tibia sinistra tantae crassitudinis erat ut latitudincm haberet 16 Centmtr., dextra 
9 Centmtr. Tota etiam articulatio intumefacta apparebat, quamvis cicatrices in textu 
celluloso subcutaneo indicarent, jam imminutam esse intumescentiam. Quum superior 
anterior tibiae pars in latus externum dislocata esset, in latere interno obtusa ap 
parebat inflexio. Ambitum habet articulus sinister 39 Centmtr, dextruin 34 Centmtr . 
Fistulae duae, quae in superiore tibiae parte anteriore introrsum erant, ut spccillum 
per canalem longitudinis 1^ 7/ ad os asperum pervcniret permittcbant,. Ceterum nulla 
aderat corporis affectio. Die 3/6 primum necrotomia os emortuum longitudinis 2 
extractum et deinde genu resectio rite' instituta est. Cartilagines articulares ubique 
arrosae erant. De femore £", de crure pars cunciformis remota sunt, cujus apex ad 
latus internum versus erat, ita ut lineam rectam formaret extremitas. Haemorrhagia 
parva erat, vulnus linteola expletum, partes molles scptem suturis conjunctae sunt. 
Die secundo acerrimi exorti sunt dolores, quare glaciei applicatio nccessaria erat. 
Die tertio siti cruciabatur aegrotus, cibi cupiditas plane evanuit. Quoties aliquid 
ederat, statim vornitu pertinaci expulsuin est. Vulnus interea per primam intentionem 
sanatum est, suturae extractae sunt. Die 7/6 in pejus mutatus est morbus: pulsus 
erat minimus, faciebat 136 ictus p. h. s.; lingua sicca cineraceum praebebat colorcm. 
vulnus justum perdebat colorem, granulationes pallidae laxaeque erant. Die 10/6 pus 
malum fiebat, tussis apparebat; quum pulmonum partes posteriores percutcrentur 
sonus effectus est inanis et die 11/6 periit aegrotus.’ Sectio haec demonstrabat: 
Pulmones oedcmate affecti erant; lobulus sinister posterior pneumoniam hypostaticam 
praebebat, nec tarnen infarctus pyaemici invcniebantur. —
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.