Volltext: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

20 
Sanationem valde protrahi, nisi aptis machinis efficitur, ut membrum ita col- 
locetur, ut vmctura mutata non moveatur, hic qui sequitur casus manifeste demon- 
strabit. Facta erat resectio longo temporis spatio ante alias, de quibus retuli nec 
tarnen septem mensibus praeteritis consolidatio ossium plena facta est. 
6. Chr Gaethje, 15 annos natus, die 28/12 58 in nosocomium receptus est 
postquam per duos annos tumore albo genu laboraverat, qui initio neglectus postea 
sanguinis detractionibus, quiete, firma vinctura etc. sanatus esse videbatur. Mense 
Novembn 58 genu articulus externo aliquo ictu affectus inflammatione violentissima 
correptus erat, quae a die 28/12 58 usque ad diem 5/2 59 in nosocomio o-l ac iei 
application^ positione plane immobili etc. tractata est. Hujus anni initio no°cturni 
quoque dolores exorti erant, qui cartilaginum articularium affectionem indicabant. 
Quare die 5/2 59 resectio ratione consueta instituta est. De femore 2", de tibia 11" 
amoti sunt. Mensis Sextilis initio tres restabant fistulae, quae parvam puris copiam 
secernebant. Membrum levare poterat aegrotus sine auxilio, sed conjunctio ossea 
nondum completa erat. 
Jam si paucis complectimur, quae e supra dictis deducenda esse videantur, 
haec quae in articulationis genu resectione observentur principia ponenda sunt. Cf 
Adelmann, quem in aliis sequor, in aliis non item: 1) Articuli genu resectioni suus 
et certus locus inter operationes chirurgicas tribuendus est. 2) Si nnmeros casuum 
ethahum in femoris amputatione et in genu resectione comparamus, hanc lono-e prae- 
ferendam esse apparet. 3) Resectio indicata est: Morbosis affectionibus partium 
mollium articulationis solis aut cum ossium alfectionibus conjunctis. Pari modo 
operatio in luxatiombus cruns inveteratis et ankylosi articuli genu commendanda e st. 
4) Adelmannus praecipit, operationem non esse instituendam, quum capsula sub cute 
perrupta puns adsunt descensus inter cruris femorisque, partes molles. Quod prae- 
ceptum argumentis non satis probatum esse videtur; si enim a viriurn consumptione, 
quae magms puns collectionibus semper efficitur, discesserimus, non intelligo, quod 
periculum e parvo illo malo immineat. Dummodo enim abscessus per totam longi- 
tudmexn findantur et membrana summa cum diligentia amoveatur, hoc vulnus eodem 
tempore sanatur, quo sectio Textoriana. In casu nostro 4° vidimus abscessum, qui 
capsula perrupta usque ad trochanterum majorem pertinebat nec tarnen sanationem 
completam piotraxit. 5) Etiamsi articulo aperto intelligitur, tibiarn morbo non cor- 
reptam esse, tarnen utile est, 3 4 y " de hoc osse desecare, quum os vulneratum 
multo celenus cum osse objacente sese conjungat quam os cartilagine integra tectum. 
aro quidem in genu resectionibus unum tantum os aifectum invenimus. 6) Ossium 
parte necessaria rernota quam maxime id agatur, ut membrana synovialis tota auferatur. 
on enim dubitandum est, quin ejus partes relictae suppurationem augeant itaque 
sanationem protrahant, sed videndum est, ne nimium temporis hac opera perdatur et 
aegroti tormenta augeantur. 7) Qua ratione perficiatur resectio nullius est momenti,
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.