7
ceptis lanuginibus quibusdam hic illio dispersis. Ea vero pars, quae alto illo sulco 1 )
a reliquo corpore separatur et rostri in modurn prominet, caput 2 ) perquam imperfecte
evolutum habendum est. Initio sulci 3 ) intrat funiculus umbilicalis, unurn fere pollicem
ab abdomine abscissus. Vena eo, quo persecta est, loco magna est varicositate, quae
ad insertionem versus evanescit.- Caput ea parte, quae sulco opposita est, simplicem et
aequabilem riinam 4 ) habet, duos circiter centimetros longarn, quae in altum penetrat,
sed mox caeca exit; hujus cavum tunica mucosa expletum est. Rima illa haud
dubie pro ore habenda. Ab utraque parte ejus est foramen parvulum caeco exitu,
quorum majus acus globulum magnitudine non superat, quod foramen fortasse ineatum
auditorium externum indicat. Infra caput, est lobulus cutaneus parvus rotundus,
verrucae similis, tenui sulco circumdatus, quod rudirnentum esse alicujus extremitatis
aut superioris aut inferioris non abhorret a probabilitate. Huic sententiae suflragatur,
quod unum fere pollicem infra magnum ilium sulcum major est eminentia, 6 ) quae
sine dubio nihil est nisi rudirnentum alicujus extremitatis inferioris. Quae sitnilis est
verrucae sex millimetrorum diametro, profundo sulco cireumdatae. Praeterea in
superficie acardiaei nihil invenitur commemoratione dignum. Est igitur hic acardiacus
valde imperfectus et in ordinem amorphorinn referendus.
In dissectione hujus acardiaei repertum est sceleton ossium in tela cellulosa
collocatum constans e manca columna vertebral! cum costis et e dimidia parte maxillae
inferioris. Quae ossa sic erant collocata, 6 ) ut maxilla in ea parte esset, quae capitis
loco erat, columnae vertebralis pars concava ad sulcum ilium vergöret, inferior autem
hujus columnae pars, ad rudirnentum extremitatis inferioris decurreret.
Summa acardiaei longitudo, excepta maxilla inferiore 4J centimetros longa, est
centimetrorum, summa latitudo centimetrorum. A regula hoc maxirnc discedit,
quod columna vertebralis non in longitudinem porrigitur sed undique ita compressa
est, ut ei, qui a latere acardiacum contemplatur, corpus forma esse quadrat! irregu
laris videatur. Compressio autem facta est, tela cellulosa, quae sceleto ossium undique
circumdata erat ejusque incrementum reguläre impediebat. Praecipue superne deor-
sum columna vertebralis compressa est: ideoque pars ejus superior perquam convexe
retro curvata est, inferior pars liarno similis sursum ascendit. Item costae a latere ita
compressae sunt, ut id spatium, quod includunt, perquam sit exiguum. A fronte si
conspiciamus, maxime singulare videtur laevurn os ilium, quod item sursum protrusum
est et ad costas appropinquavit. Cavum illud, quod costis includitur, sursum apertum
») Tab. II. c.
*) Tab. II. a.
3 ) Tab. II. d.
*) Tab. II. b.
& ) Tab. II. e.
«) Tab. II.