10
summumque. ostendit graduiu ejus fissurae sterni, quam in omnibus acardiacis repe-
riinus. Hoc sternum tangit marginem superiorem ossis ilium, ad quod quarta etiam
costa accedi.t et cum eo tela cellulosa satis firmiter conjungitur. Costae quinta et
septima parvae sunt, sexta coaleseit cum octava, quae denuo ad os ilium pervenit
ubique extremain costam quartam tangit. Ultimae tres costae sunt parvae, mobiles
et prorsus eodem modo se liabent atque eae, quae sunt in altero latere.
Scapulae aut claviculae aut rudimentorum extremitatis alicujus superioris nul
lum apparet vestigium. Sed exstat os ilium, 1 ) mancurn id quidem, maxime memo-
rabile eo, quod ita loco suo motum est, ut ab altera parte cum columna vertebrali
cohaereat, ab altera cum costis sinistri lateris. Forma ejus fere semilunaris est, longi-
tudo maxima 2^ centimetrorum, latitudo 1£. Cujus rnargo superior valde convexus
est, inferior coneavus, planum ejus convexum magis ad laevum latum conversum est.
Cum costis conjunctum est, ut supra commernoravimus, adstrictis ligamentis, cum
columna vertebrali eo loco, quo os sacrum impei'itur*verb articulo conjunctum est.
Articuli superficies forma ovali sunt, cartilagine perfecte obductae et nitidae. Interna
tanturn pars ossis ilium est ossea, peripheria autem cartilaginea, in media parte ossis
cernitur magnum foramen nutritium. Grave est, quod in fine ejus superiore processus
est cartilägineus, oblongus, satis magnus, ita cum eb conjunctus, ut moveri possit; in
quo extremo alius rursus processus cartilagineus minor et ipse mobilis reperitur.
Haec sine dubio rudimenta sunt eeterorum ossium pelvis, major quidem cartilago
ossis ischii, minor »ssis pubis. ;
Etiam in dextro latere est rudimentum ossis ilium in inferiore columnae verte-
bralis parte, eadern fere altitudine, qua sinistrum os ilium incipit. Est massa cartila-
ginosa, unum circiter centnmetrum longa, adstrictis ligamentis tarn firmiter cum
corporibus vertebrarum eonjuncta, ut vix possit specilla moveri.
Cum hoc imperfecto trunci sceleto per telam illam cellulosam, quae superiorem
aperturam irnplet, maxilla inferior, 2 ) duobus dentibus 3 ) instructa, eonjuncta est; qua hic
acardiacus maxime insignis est. Nam hucusque, auctoro Claudio, praeter hunc casum
duo tanturn casus noti sunt, in quibus in acardiacis maxilla inferior reperta est, quorum
acardiacorum alterum Hempel descripsit etiam alioquin perquam evolutum, alter inyla-
cephalus uno crure praeditus nondum descriptus in collectione Hamburgensi servatur.
Quare istud plane singulare videtur; in amorpho alteram maxillae inferioris partem
adesse, normali magnitudine et duobus dentibus normalibus instructam. Totius maxillae
longitudo est 4J centimetrorum, latitudo magis magisque crescit finem versus, ubi
1J centimetros habet. Totus est osseus, nisi quod in media parte massa ossea inter-
') Tab. III. fig. I. f.
2) Tab. III. fig. I. a.
3) Tab. HI. fig. I. b.