Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

12 
apparet ibique iis costis, quae sunt a quarta usque ad sextain, tectus caeee terminatur. 
Supra hanc partem eanalis intestinalis reperitur parvum ejus rudimentum fabae fere 
magnitudine, quod in summa parte eanalis majoris in modum globi haeret et supra 
primam costam ascendens ea, quae ibi est tela cellulosa obtegitur. Conjunctum est 
cum majore parte funiculo quodam filamentoso, qui obliteratione ejus partis eanalis, 
intestinalis quae conjungendi negotio fungebatur, ortus* esse videtur. Inest autem in 
canali intestinali massa quaedam fusca, tenacissima. In qua sub microscopio reperitur 
xnassa quaedam, quae lucem valde a via deflectit, granulata, aeutis lineis praedita, 
praeterea massa irregulariter tenuis, deformis, subflava, inter eas autem crystalla 
paralelipoida, sine eolore, sed aeutis lineis circumscripta, quae e margarino constare 
verisimile est. Aethere diutius addito, apparuit, massam prineipalem ex adipe con 
stare, quae intermixta est distinctis epitheliis cylindricis nucleis instructis. Praeterea 
conspeximus crystallum quoddam forma paene rhombica, quod cholesterinum fuisse 
verisimile est. 
Praeter canalem intestinalem unum rudimentum organi alicujus inventum est. 
Etenim in caeco eanalis intestinalis termino eorpusculum quoddam adhaerebat 
ad magnitudinem ciceris. Quod quid esset, sine ope microseopii nullo modo 
decerni poterat, quo usi in praeparato duos glomerulos Malpighianos facillime agno- 
vimus. Tubuli urinarii, cum omnia adipe impletum esset, quo fortasse tubuli quoque 
occupabantur, non poterant reperi; sed illud eorpusculum rudimentum renis esse, 
etiam solis illis glomerulis aperte indieabatur. 
SYSTEMA NERVOSUM. 
Canalem spinalem nou aperuimus, quippe qui sic, ut erat, commode posset 
examinari et superne et per foramina ilia, quae commemoravimus. Pars ejus interna 
tecta erat tunica cellulosa-fibrosa satis lubrica, quae durarn matrem repraesentabat et 
periosteo interno lirmiter adhaerebat, ceterum eanalis spinalis substantia medullari 
prorsus destituta, molliori tela cellulosa expleta erat. Nervi peripherici variis locis 
reperiebantur. Etenim e foramine intervertebrali vertebrae tertiae decimae funiculus 
quidam pendebat, qui sub microscopio fibrillos nervorum normali habitu ostendebat. 
Maxirni vero nervi in maxilla inferiore conspiciebantur, e qua extrema funiculi duo 
admodum crassi prominebant, quos ramo mentali nervi alveolaris inferioris respondisse 
patet. Qui quod adfuerunt, ea re demonstratur, etiam cerebri nervös, etiam postquam 
cerebrum destructum est, peripherice aut evolvi aut crescere. 
VASA SANGUIFERA. 
Vasorum decursus examinare difficillimum erat. Nam etsi vasa funiculi um 
bilicalis tincta cera liquida injecta erant, tarnen, quia ob inalam cerae qualitatem in-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.