Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

jectio valde imqerfecte sucesserat, vasa persequi saepe non potuimus. Quantum autem 
discerni poterat, hoc modo sc vasa habeant. Funiculus umbilicalis in sinistro latere 
supra primam costam inseritur juxta summum canalem intestinalem; interior est arteria, 
exterior vena. Inde arteria oblique ad dextram deorsum tiectitur, inajore ramo 
ad sinistram misso, e quibus rarnis duobus ramuli minores, arteriis intercostalibus 
respondentes, ad costas permeant, quarum musculos alunt. Deinde ramus major, 
postquam ad dextram decurrit, in regione ultimae costae dividitur et praecipue os 
ilium alit et extremam partem columnae vertebralis. Sursum arteria crassum ramum 
raittit ad maxillam inferiorem, cujus ad planum internum ubi pervenit, partim per 
nurnerosa ilia foramina in os intrat, partim cutem circumjacentem alit. — Similiter 
vena se habet, nam item in dextrum ramum et sinistrum dividitur, qui ramificationes 
arteriae comitantur. Restat, ut commemoramus eas, quas in aeardiacis Claudius pri 
mus descripsit, amplificationes systematis venosi, quibus sinus cavernosi efficiuntur. 
Per earn igitur. quae in trunco acardiaci erat, telarn cellulosam canales multifariam 
ramificati permeabant, quorum parietes lubrici erant, aliqua e parte tecti prominentiis 
trabeculis similibus. Inveniebantur autem tantummodo in trunco neque in earn, qua 
hic circumdatus erat, telairi subeutaneam penetrabant. 
Praeter ipsam formae externae monstrositatem, aliquid momenti, accedit huic 
acardiaeo, quia firmare potest sentcntiam Claudii 1 ) de evolutione acardiacorum. Haec 
enirn sententia eo nititur, quod in omnibus aeardiacis anastomosis vasorum umbilica- 
lium perfect^ reperitur, unde, ut recte jam monet Hempel, 2 ) ad cireulationem sanguinis 
acardiacorum quod attinet haec sequuntur. Pars sanguinis per arteriam umbilicalem 
infantis rite formati in placentam missi mox per anastomosin in arteriam umbilicalem 
monstri propellitur, deinde, omnibus acardiaci partibus nutritis, per recte capillare in 
venas ejus transfertur et e vena umbilicali monstri per anastomosin in venam umbi 
licalem foetus rite formati transit. Itaque sanguis arteriae umbilicalis in superiore 
parte acardiaci viam sequitur ei, quae normalis est, contrariam, non deorsum Huens 
sed sursum, in extremitatibus inferioribus usitatam viam servat. Iiunc circulationis 
modum et in nostro acardiaeo locum habuisse jam in descriptione placentae comme- 
inoravi, cum totum placentae systema capillare solum infantis rite formati esset 
proprium. Nisus hac anastomosi vasorum umbilicalium et hac circulationis ratione, 
Claudius evolutionem acardiacorum explicare et ortum eorum ad notas leges physio- 
logicas revocare conatus est. Quam theoriam illius viri hoc loco paucis adumbrare 
ob novitatem ipsius rei et gravitatem mihi liceat. 
i) Entwicklung der herzlosen Missgeburten. Kiel 1859. 
s ) Dissertatio de inonstris acephsdis. Iiafniac 185t).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.