Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1859 (Band VI.)

A 
13 
a) Atres. ani vesicalis. 
Hanc atresiae formam non fere nisi in virilis sexus infantibus invenimus, quum 
in muliebris sexus infantibus vagina et utero impediatur; conjunctio inter rectum et 
organa urinaria. In scriptis enim, quae ad manus mihi erant, semel tantum legi, in 
muliebris sexus infante rectum in vesicam urinariam exiisse. Quern casum Broca 11 ) 
observavit, cujus descriptionem, quod ad anatoiniam attinet pathologicam, paucis jam 
afferam: Inveniebatur eventratio et ani imperforatio. Juxta vulvam unuin .erat foramen, 
quod deducebat in saccum quendam expansum, qui in urachum continuabatur, et 
aperte vesicae naturam ostendebat. Urachus vero, qui in umbilici altitudine oblite- 
ratus fere erat, modice se dilatavit, ut confunderetur cum sacco modo commemorato, 
cujus parietes fibras praebebant longitudinales et musculis similes. Ureteres in late- 
ribus uteri bicornis et imperforati descendebant. Vaginae nullum inveniebatur vesti 
gium. In saccum, qui vesicae vice fungebatur, rectum exiit meconio impletum cum 
orificio satis perspicuo et musculorum fibris denudato. Infra et post eum locum, ubi 
in vesicam exiit, conjunctum quoque erat rectum cum cavo quodain cylindrato, quod 
continuatio ejus esse videbatur, et in saccum coecum finiebatur. 
Sed in virilis sexus infantibus non tain raro inveniuntur atres. ani vesicalis casus. 
Desoult 18 ) infanti cuidam, qui sine ano natus erat, artificiosum secundum Littrei me- 
thodum anum applicavit, sed quarto jam die mortuus est infans. Sectio quum insti- 
tueretur, haec inventa sunt: Vasa umbilicalia nondum prorsus obliterata erant, vesicae 
fundus textus erat tenui strato massae effluxo meconio similis. Inter utriusque ureteris 
orificium sita erat magna plica, in cujus centro parvum detegebatur foramen, quod 
cum recto communicatum erat, et cujus diametros erat tain parva, ut stiletum mediae 
crassitudinis vix transducere posses. Rectum adhaerebat partibus vicinis firmo quo- 
dam et ligainentoso texto celluloso. 
Cavenne 12 ) in uno easu recti aperturam post vesicae colluin inveniebat, ubi aper- 
tura coarctata erat et cincta toro, qui sphincteris vice videbatur fungi. 
Wrisberg 55 ) casum describit, in quo colon descendebat usque ad medium pelvis 
cavum, cujus inferior pars pingui expleta erat. Convertebatur deinde colon in regione 
secundae ossis sacri vertebrae spuriae ad vesicam urinariam, ubi subito latitudo ejus 
hue usque normalis ita mutabatur, ut formam ostenderet conicam et inter vesicas semi- 
nales descendens in regione ureterum angusto orificio exiret in vesicam urinariam. 
Cruveilhier 15 ) casum enarrat, ubi in foetu quodain perinaei diametri maximae 
apparUerunt, orificii autem ani et raphae vestigia prorsus non exstiterunt. Genitalia 
externa normaliter formata erant, sed testiculi nondum in scrotum descenderant. Renis 
dextri non nisi vestigium exstitit, sinister vero prorsus defuit. Rectum cum orificio 
lato et infundibiliformi in vesicam exiit, ita ut infundibuli cavum in vesicae cavum 
versus situm esset. 
Praterea commemoratione quam maxime digna sunt, quae Duverney 20 ) narrat.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.