16
coarctatum et attigit capsulas non nisi in eo loco, ubi extensae erant et invicem se sibi
applicabant. Ibi enim in latere duo praebuit foramina, inter quae canalis erat, qui sub
utraque vagina subter vesicam decurrebat et exibat in urethram. Per utruuique hoc
in latere positum foramen communieabat recti cavum cum utraque vaginali capsula,
vaginae autem communicabant inter se per commune quoddam foramen in eo loco,
ubi invicem sese attingebant.
Tribus hisce, de quibus modo locutus sum, atresiae formis, quas Mickelius sub
cloacarum formationis nomine comprehendit, quartam possumus adnumerare, quae,
quam quam proprie cloacae formatio nominari non potest, proxime tarnen ad earn
accedit. Itaque hie earn paucis describere in animo est. Dico enim eos casus, in
quibus, quum anus obturatus sit, rectum ciim organis urinariis et genitalibus conjunctum
est, neque tarnen in ea exit. Ita Spaeth exempli causa casum enarrat, in quo inte
stinum rectum ad glandem continuatum, ibi autem occlusum erat. Atque similem
casum observavit Ammon. Colon in parte superiori minorem praebuit ambitum,
quam vulgo esse solet. Intestinum vero rectum, inde a flexura sigmoidea usque ad
finera in sacci modum expansum erat, sed neque in ani loco, neque altius coecum
terminabatur, sed acutum stolonem formans decurrebat sub pene secundum urethrae
partis posterioris decursum, neque tarnen in earn exibat. Quo in casu conatus est
Ammon aperire rectum inde a perinaeo, sed quamquam fecit satis profundam inci-
sionem, rectum non attigit, quod magis ad anteriorem pelvis parietem versus quam
in statu normali situm fuisse sectio docuit. Incisio autem magis ad os sacrum versus
facta erat.
V. Ectopia ani cum atresia orificii ani.
Qua in forma intestinorum pars aperitur ad exemplum in regione umbilici,
naturale autem ani orificium occlusum est. Haec eadem est forma, atque quae a
Papendorfio vocatur: Atres. ani soliti cum praeternaturali, et a Flachsio 23 ): Atres.
an. soliti cum ano, loco praeternaturali aperto et quam Nelaton 42 ) sub nomine:
„Imperforation de l’anus avec ouverture anomale de l’intestin“ comprehendit, ubi
accedit, quod duo, quos Ultimos citavi auctores, huic formae cloaeam Meckelii, de
qua supra locutus sum, adnumerant. Attamen Papendorfii atres. ani soliti cum etc.
immerito ita nominatur, quia, ut Ammon docet, secundum Meckelii disquisitiones sub-
tilissimas in plurimis sub hac forma a Papendorfio allatis casibus revera anus praeter
naturalis formatus non erat, sed tantum ductus omphalo-entericus usque ad anteriorem
abdominis superficiem apertus erat. In ejusmodi autem casibus rectum aut prorsus
deest, aut misere formatum est; intestina tantum tenuia exstant aut simul colonis
pars. Haec si in aliquo loco, maxime in regione umbilici exeunt, foramen oritur,
quod anuin praeternaturalem vocare vix licet, quia anus praeterea potest exstare.