intelligi potest, nisi jam esset notum. Fiat, ut nonnullae prosopalgiae Chinino vel
Ferro vel alio medicamento laudato sanentur; complures tarnen, praecipue inveteratae,
medicamentis sanari non possunt, atque hae quidem neuralgiae ex causa inechanica
ortae, contra neuralgiae Chinino vel Ferro sanatae non nisi nervosae esse videntur.
In nostro casu diversa medicamenta erant plane inefficacia, neque minus vis electrica;
atque adeo anaestheticorum, Opii et Morphii, doses permagnae vix ad dolores lenien-
dos satis erant; Morphium tarnen tantam, quantam Opium, congestionem ad caput
non faciens medicamentum melius videtur. Praeterea glacies sanguinem partis affectae
diminuens paroxysmos lenire posse videtur; calor autern, ut Schuh annotat, plurimis
aegrotis pessime vertit sanguinem partis adaugens, qui aut nervi nutritionem et ideo
functionem auget aut nervum non nisi mechanice irritat; eodem modo et eadem causa,
qua calor, in nostro casu positio horizontalis et caput inclinatum paroxysmis effi-
ciendis favebant. Diversis igitur medicamentis frustra adhibitis nihil restat, quam ut
homines doloribus torti inorbo delegentur aut ab operatione sanatio petatur, de qua re
postea loquernur.
Nemo nonnullas res in paroxysmis conspicuas, ut pulsum acceleratum, oculos
rigentes et prominentes, corpus totuin dolore gravi attonitum et obstupefactum, niinirum
magnopere respicit, quia sunt res communes quernque dolorem gravem comitantes;
convulsiones autem faciei musculorum et trismus et secretiones adauctae actioni ner
vorum, quam dicimus reflexam, attribuenda sunt.
Quod attinet ad morbi causam, aegrotam nullam cognovisse jam antea dixi-
mus et profecto ex anamnesi causa clara erui non potest. Uno anno, antequam
neuralgia incepit, aegrotam febri intermitfenti diximus affectam fuisse; sed, si febrem
neuralgiae causam esse dicercmus, nisi tailor, erraremus, quod et ex intervallo magno
et ex paroxysmis atypicis facile intelligi potest. Dente molari dextro superiore ex-
tracto prosopalgia intensitate crevit, id, quod multis in casibus ab aliis observatum
est; sed quomodo dentis extractio causa sit morbi adaucti, non intelligimus; num
forte nervi filamenta alveola cicatrisata distorquentur? Quae quum ita sint, in nostro
casu causam morbi esse mechanicam nimirum conjectamus, quia in neuralgiis interim
praecipue de causa mechanica quadam, preinente vel pungente vel distorquente, cogi-
tare possumus et quia nusquam nervi, qui premitur, locus dolorosus inveniri poterat
— in nonnullis quidem nervorum punctis pressio dolores paroxysmi augebat, sed
tarnen haec puncta extra paroxysmos pressa dolore carebant —, qui nervorum rheu-
matismum, morbum ilium obscurum, vel alium ejusdein generis morbum indicet.
Locum igitur, ubi morbi causa sita est (quia nusquam pressione dolores moventur)
probabile est centro propiorem esse, quam ut digitis attingi possit. De foraminibus
coangustatis non cogitanduin est, quia neque ullus nervi ramus , cum omnibus suis
ramifieationibus neuralgia est affectus neque eundem in omnibus foraminibus morbum
2