Synechia cum cataracta conjuncta erat in casibus 22. Quorum e numero iri-
dectoinia simplex in casibus 16, simul cum extractiore cataractae adhibita est in casibus
4, bis simul instituta est discisio. In casibus 14 operatione facta videndi facultas
multo melior facta est, 7 operationes bonum exitum non praebuerunt (in casibus 4
deerat quantitativa lucis perceptio dialyseos retinae causa, in casibus 2 aderant ma
culae corneae et sclerectasia, in casu uno denique semper de novo rediit morbus).
In casu 1 de eventu nihil constitit.
In casibus 14 synechia post, extractione, discisione vel reclinatione antea in
stituta effecta erat. In casibus 11 eventus bonus secutus est, ter operatio exitum
bonum non praebuit.
Synechia post, pura ex iritide orta vel cum iritide conjuncta inveniebatur in
casibus 30. Exitus quoad videndi facultatem in casibus 25 bonus erat; inflammatio
praesens simul subito restricta est.
In casibus 5 exitus bonus non secutus est (deerat in casibus 2 ab initio quan
titativa lucis perceptio).
Quodsi complectimur suinmas operationum 67, hujus morbi causa institutarum,
sequitur, in casibus 50 videndi facultatem meliorem esse factam, inflammationes, si
quae forte adfuerant, subito cessavisse operatione facta et (si quidem insistimus in
iis, de quibus supra dixi) impedituin esse', quoininus iterum de novo irrumpant inflam
mationes. In casibus 16 exitus bonus quidem non secutus est; sed in casibus 9 etiain
quantitativa deerat lucis perceptio (in cas. 5 dialyseos retinae causa) et operatio quasi
experiment! causa vel optantibus aegrotis instituta est. Quare excludere mihi licebit
hasce casus e reliquorum numero. Itaque ex operationibus factis 86 pr. Cent bonum
praebuerunt exitum. In casu uno de eventu nihilil constitit.
Keratitis.
Iridectomia ad sanandam Keratitidem in casibus 4 instituta est. Operatione
facta inflammatio semper subito cessavit. In casu uno aderat hypopion, iridectomia
facta celeriter evanescens.
Kerectnsia post keratitidem
in casibus duobus indicationem praebuit operationis faciendae. In utroqüe casu opti-
mus secutus est eventus.
Irido-choroideitis chronica.
Ex operationibus 4 una tantum bonum praebuit exitum, in casibus reliquis
perstitit inflammatio; semel mox secuta est atrophia bulbi. In alio quoddam casu
jam, cum institueretur operatio, atrophia bulbi incipiens et cataracta accreta adfuit.
Iritis et choroideitis acuta et chron.
In omnibus 8 casibus- inflammatio subito cessavit operatione facta.