Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1860 (Band VII.)

11 
ita ut exanthema die XI Sept, incipiens, die XVIII Sept. omnino evanuisset. Nec post 
diem XIII Sept, novae apparebant papulae. Defuerunt inter hanc eruptionem omnino 
febris aut alia malae valetudinis signa. 
Annotanda hic quoque mihi videtur observatio de turbatione respirationis 
inter usum balsami copaivae in me ipso facta et quidem per idem fere temporis 
spatium persistens atque excretio acidi resinosi. Sensi enim in trachea et bron- 
chis, imprimis autem in loco bifurcationis tracheae, quum altius ducerem spiritum, 
exsiccationem quandam et veluti constrictionem inspirationem perfectam impedientem. 
Sensatio ilia in ceteris experimentis cum acido resinoso et ejus salibus institutis 
omnino defuit, quum autem aerem cum oleo aetbereo mixtum inhalarem statirn rediit 
nec sub divo citius quam post horae circiter intervallum desiit. Facere non possum 
quin symptoma hocce effectus physiologici, usu balsami provocati, oleo aethereo soli 
tribuam et baud scio an hocce effectu forsan usus balsami therapeuticus, in haemo- 
ptysi magnopere collaudatus, 6 ) non ita acutius explicari possit. 
Ex iis, quae supra monui, experimentis, quae cum iis a Weikarto institutis con- 
gruunt, haecce de elfectu balsami copaivae ejusque usu therapeutico concludi possunt: 
I. Baisamum copaivae effectum habet incitantem in organa uropoetica, — con- 
trahit bronchos —, irritat cutem, i. e. altert exanthema quoddam artificiale. 
II. Effectus in vias uropoeticas sine dubio nonnisi acido resinoso tribuendus 
est. Effectus acidi celerius apparet, si cum oleo aetbereo, quasi oleo solutum, (forma 
balsami naturalis) resorbetur, qua in re acidum resinosum in sanguine saponificari 
verisimile est, aut si sub forma saponis resinosi assumitur; tardius autem apparet, 
si acidum purum ventriculo ingeritur. In duobus casibus prioribus verisimillima est 
resorptio jam in ventriculo incipiens, acidum purum autem in intestino tenui demum 
resorberi, quis est, qui infitias ire velit. 
Quodsi de curatione blennorrhoearum in viis uropoeticis agitur balsamum acido 
resinoso uberrimum optimum est, et si balsamum per se in usum vocare velis adhi- 
bendum est illud, cui praeter abundantem acidi resinosi copiam insuper inest quantitas 
non ita exigua olei aetherei, quippe quod menstrui vices agat. Balsamum, cujus oleum 
aethereum magna ex parte in resinam neutralem est mutata, minus est probanduni, 
quod effectus acidi resinosi lentius in sanguinem resorptione transmissi tardius in 
organis uropoeticis apparet. Qui quidem effectus ut in bis morbis viarum uropoßticarum 
appareat balsamum purum, melioris modo monitae notae, remedium usitatissimum per 
os adhibendum offert. Observations clinicae accuratiores in gonorrhoea instituendae 
6 ) Mixtura Choparti: 
Kec.: Balsami copaivae, Syrup, balsam., Aqu. Menth, pip., Spir. vin. rectif. ana Unc, j 
Spir. nitric, aether. Dr. ß.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.