suini solent, ut jam ideo talia exempla nobis certurn adjumentum praebere nequeaüt.
Sunimae quoque effectus therapeutici, quae observatae sunt, semper exacte disquiren-
dae sunt, nam quod exempli causa Andral se jam duodecima grani parte data eon-
vulsiones Orientes vidisse ait, altera ex parte Dveeryee affirmat, se plus quam gr.
strychnini sine ullo vestigio intoxicationis propinasse, talia specimina nonnisi exeeptio-
nes habenda videntur. Certissimae igitur nobis sunt talium exemplorum observationes,
ubi sani homines intbrtunio quodam accurate pensatas doses sumserunt. Cujus
generis exeinpla edocent, affectiones subsequi letales, si una vice vel brevioribus dein-
ceps intervallis fere duo trientes grani strychnini hausti sint quae quantitas ergo dosis
media judicanda est, quam exitus letalis excipere potest. Taylor sane accidisse merno-
rat, ut medicus jam dimidio strychnini grano capto obiret; sed plura utique specimina
certa innotuerunt, ubi post tres grani quadrantes mors insecuta est. Doses autem
unius quadrantis grani strychnini nunquam exitiales fuerunt, quamquam iis saepius
affectiones vehementes successerunt.
Jam si duo trientes grani strychnini dosis media existunt, brucini circiter sex
grana ponere licet; contra quantitas nucis vomicae maxime variat, secundum varium
contentum horum alcaloideorum, quibus solis efficax existit. Aliquando, ut Orfila
memoriae prodidit, adeo plus, quam semiuncia capiebatur, absque letali exitu. Circa
omnes vero, quas apposuimus mensuras praesumtum est, per os ingestum esse vene-
nurn, cujus in cavitates naturales, aut in ipsa vasa injecti, ut naturae rei consentaneum
est, doses sufficient videlicet multo minores, applicati aute ad cutem externam
majores exigentur.
Alia, quae hue accedit, quaestio non levis haec est, quo temporis spatio illatum
venenum vim suäm manifestare soleat. Christison quidem id omnino in hodierna
litterarum conditione definiri posse negat. Multi vero medici contendunt, si res comi-
tantes satis expendantur, sane exemplis relatis, certiorem quandam conclusionem fieri
posse. Conditiones quae potissimum hie ponderosae esse queunt, sunt secundum me-
dicorum arbitrium dispositio individualis, impletio ventriculi, comixtio veneni cum aliis
substantiis, modus jocusque injectionis. Quod ad usum spectat, unieuique patet strych-
ninum tanto citius intoxicationem adducturum esse, quo solubilius sit, unde etiam
illud, quod nernini mirum videatur dictum facile explicatur, sales strychnini vim magis
virulentam habere, quam ipsum strychninum. Strychninum aliis substantiis mixtuin
tardius efficax fit, praecipue talibus, quae effectu suo specifico vim strychnini ex parte
tollere dicuntur. Sed eas hoc loco omittere liceat, quia posterius amplius excutiendae
sunt. Experimentis medici invenerunt tempus effectus veneficii brevissimum esse,
veneno directe in vasa injecto; longius eodem in cavitates naturales, in vulnera in
telam subcutaneam illato; tardius etiam fieri resorptionem a membrana mucosa; in-
faustissimum denique ope strychnini applieationem endermaticam.
Ipsa magnitudo dosis ad celeritatem eruptionis symptomatum non multum valere