Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1860 (Band VII.)

videtur. Constat autem apud homines, nullis quidem remediis adhibitis, prima sytnp- 
tomata circiter viginti minutis prodire, fere nunquam ante decem et post quadraginta 
quinque minutas, namque omnia exempla, quae hos terminos excedere videntur, fide 
diligentis observationis carent. 
Hisce igitur quaestionibus generalibus profligatis, nunc symptom ata ipsa intoxi- 
cationis breviter exponamus. Antequam autem explicamus, qualia apud homines 
compareant, non alienum videtur, symptomata saltern animalium mammalium paucis 
adumbrare, etenim quantumvis ea iscrepent tarnen vim strychnini in corpus humanum 
nonnihil dilucidant. Cuniculi, feles, canes etc. haec fere edunt signa. Animal quinque 
vel sex minutis post veneni ingestionem non affectum videtur, sed parum se movet 
taciteque conquiniscit et adspectum praebet turbatum. Quando venenum agere inci- 
pit, primum motiones tremulae oriuntur et horror per intervalla omnes musculos 
corripit; interdum etiamjam diuturniores spasmi singularum partium musculorum ingru- 
unt, plerumque primum musculorum facialium. Quae phaenomena vel longiora vel 
breviora sunt, quoad postremo repente verus paroxysmus spasticus exoritur. Animal 
se una vice attolit, nonnunquam adeo cum clamore personante in moduin pennae 
rursum vibratur, extremitates extendit, tentat adhuc spina dorsi rigente, nonnullos 
gressus facere et tum subito plerumque in maxillam inferiorem, dein in latus prola- 
bitur. Respiratio valde acceleratur, fit angustior et irregularis; cordis motus spastici, 
pedes anteriores et posteriores rigide porrecti, caput in partem posticam reclinatum, 
spina dorsi inflexa, ita ut arcum conformet; maxillae spastice clausae, bulbi promi 
nentes, pupilla saeqe inirum in rnodurn dilatata. Postremo universalis spasmus 
omnium musculorum lncedit, ita ut animal in moduin particuli ligni verti queat, thorax 
immobilis, respiratio desinit, labia, lmguaque caerulea existunt, quod stadium unam 
duasve minutas durat. Solet autem cerebri sensuumque functio non conturbata esse, 
nisi asphyxia gradum altiorem consequatur. Paullatim levis apparet remissio, rigorem 
convulsiones sequuntur intermittentes, animal videtur recreari, caput spastice retrac- 
tum mobilitatem suam recuperat, nec ita rnulto post etiam truncus et extremitates 
anteriores postremo posteriores; animal conatur se rursus erigere, sed id raro plane 
contingit, quia plerumque mox paroxysmus recenti vehementia erumpit, cui dein 
brevioribus intervallis, complures succedunt, nisi animal jam antea occumbit 
Memorabile porro videtur, quod plerumque levis tactio animalis vel modo rerum con- 
finium, quin solum strepitus vel comminatio ad convulsiones acerrimas provocandas 
sufficiunt; attamen adaucta haec energia reflexoria cum numero paroxysmorum deeres- 
cit, quod irritabilitas nervorum, semper magis magisque diminuitur. Mors ceterum 
solet in paroxysmo quodam repente invadere, nonnunquam tarnen animal adhuc quietum 
sine spasmis interit, ita ut id crebro non animadvertatur. Numerus visque impetuum 
ex datis dosibus pendere solent, quae quo majores fuerunt, tanto celerius animalia 
perimunt; generatim ea dosibus mediis acceptis tertium, quartumve paroxysmum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.