Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1860 (Band VII.)

9 
non superant, et plurimum quindecim fere minutis post venenura inductum, con- 
ficiuntur. 
Quod ad symptomata attinet, quae in hominibns strychnino venenantis se nobis 
offerunt, ea ipse nunquam vidi, qua de causa aliorura auctoritatem sequi mihi liceat. 
Effectus, quem strycbninum in homines exerect duo genera diversa discernenda 
sunt, minorum quidem dosium therapeuticarum et majorum, ubi remedium, ut ita dicam 
qua venenum agit. Symptomata, quae minores strychnini doses sequuntur describere 
hoc loco non attinet; at accuratius perfectae intoxicationis imaginem producam. Hie 
affectiones cito et turbulenter erumpere solent, etenim jam viginti minutis post vene 
num captum symptomata perfectae intoxicationis comparent. Vulgo jam aliquanto 
prius aegrotus ingenti occupatur angore, peculiarem sensum quendam percipit in capite, 
increscente corripitur inquietudine, mox etiam dolores sentit trahentes in cervice mus- 
culisque facialibus, spasticam contractionem et colli et epigastrii, extremitatum formi- 
cationem cum convulsionibus paulo post subsequentibus; sensiin sensimque cunctos 
musculos peculiaris invadit gravedo et rigiditas, caput in partem posticam reclinatur, 
clauditur maxilla, trismus oritur cum distorsione musculorum facialium saepe horrenda. 
Extremitates vehementibus perstringuntur ictibus, adeo ut trunci instar rigescant; diu- 
tissime, brachia manent mobilia. Aegri maximo angore vexati frustra statum mutare 
laborant; simul abdomen intumescit, facies est pallida et turbata, conscientia quidem 
plane libera, sed vox jam nunc frequenter subobscura atque fracta; respiratio 
angustior fit et intermittit, patiens suinmopere anxius si vocis adhuc compos est, auxi- 
lium enixe orat; paulatim musculi resolvuntur, caput recidit defatigatum et stadium 
intrat quietis, ut aliquis conditionis rerum ignarus opinari possit, omne jam esse peri- 
culuin remotum. At haec fallax remissio plerumque brevis est. Mox enim novus 
paroxysmus priore fortior ingruit et convulsion es nunc tantopere exacerbantur, ut aegrotus 
e lecto altius vibretur; convulsiones jam ad summuin evehuntur gradum, maxillae 
dense consistunt, crebrius spuma ex ore effluit, corpus saepe solum calce et occipite 
sustentatur; extremitates nunc rigidissime extensae sunt, planta introrsum flexa, digiti 
spastice contracti, articulatio vocis jam nulla est, patiens modo sonos acutos edit; 
respiratio magis magisque supprimitur et passim prorsus cessare videtur; cordis motus 
frequenter irreguläres, adeo non sensibiles. Facies ab initio pallida nunc tumida et 
violacea; cutis saepe sudore frigido superfusa, oculi prominent et in latus spastice 
distorti sunt, pupilla dilatata et iinmobilis. In lioc statu extremi paroxysmi conscien 
tia raro plane integra est, aegrotus jacet prostratus omnis energia vitalis, videtur sus- 
pensa his signis asphyxiae exstantibus. Plurimum quies redit, sed mox novi existunt 
impetus. Denique postremus ingruit paroxysmus, vulgo praegressis multo brevior, 
spasini subito reinittunt, musculi contracti relaxantur; venenatus defunctus est. 
Jam ad rein transgrediamur omnium difficillimam. Dicimus quaestionem de 
facultate strychnini in corpore humano chemice demonstrandi, quae quaestio nuper 
2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.