Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1860 (Band VII.)

etiam in causa capitali Palmeri maximas movit controversias clarissimorum toxicolo- 
gorum. Nam dum Taylor et Christison talem demonstrationem perdifficilem cense- 
bant, Herapath ct Nunnely et Letheby se semper adeo minimas strychnini quantitates 
reperisse affirmabant. Judiciis sic discrepantibus nobis neeesse videtur, difficultates 
strychnini eruendi accuratius examinare. Primum igitur quaerimus, num strychninum 
tales liabeat proprietates specificas, quibus ab aliis substantiis facile distinguatur. Sane 
physicales, chemicae proprietates puri isolati strychnini tarn perspicuae, manifestaeque 
sunt, ut eas fere nemo non agnoscat. Atqui strychninum in intoxicationibus paene 
nunquam tarn copiosum comparari potest, ut omnes ejus proprietates, imprimis signa 
chemica constituere liceat, unde quaeritur num etiam in tali rerum conditione metho- 
dum certam habeamus minora strychnini vestigia declarandi. Minime apta micro- 
scopica methodus nuper a Donne et Tardieu proposita partim quia crystalli strychnini 
ejusque salium nihil habent characteristicum; partim nobis, si re vera crystallos strych 
nini nacti sumus, methodi longe certiores suppetunt cognoscendi, ita ut ilia nobis 
adjumento vix esse possit. Idem de efficacitate strychnini in gustum valet, sed quam, 
quam multis alcaloideis eadem est amaritudo, non tanto quidem gradu, ea saltern 
semper adminiculum existit non plane praetermittendum. 
Ad strychninum inassis organicis commixtum inquirendum, primum inassae 
cum acido hydrochlorato diluto leniter coquuntur. Tum filtratur et residuum iterum 
iterumque aqua destillata abluitur. Filtratum strychninum hydrochloricum continens 
in balneo aquae siccatum spiritu vini extrahitur, ex quo extracto per plumbum aceti- 
curn corpora organica eliciuntur. Solutio filtrata acido hydrothionico saturatur quo 
facto plumbum aceticum abunde additum, cum sulphure chemice conjunctum ex solu- 
tione segregatur. Hoc filtratione remoto remanenti solutioni plus quam satis kali 
carbonici adjicitur residuumque filtrationis spiritu vini leniter coquitur et rursus filtra 
tur. Filtrato plumbum superoxydatum simulque acidum sulphuricum lf} acidi nitrici- 
continens additur, quod colorem provocat violaceum in rubrum fiavumque variabilem, 
Pluribus etiam aliis rationibus strychninum ex massis organicis detegi potest. 
Massa e. g. aqua digeritur et cum carbone animali exactissime mixta complures horas 
reponitur. Tum carbo strychninum continens in filtrum congestua cum spiritu vini 
coquitur, qui in balneo aquae removetur. Strychninum aliis massis organicis mixtum 
remanet. Haec massa solutione kali hydriei commixta aethere sulphurico conquatitur. 
Post evaporationem in vitro remanet strychninum purum, quod aut ut supra dernon- 
stravimus, aut hoc modo chemice declarari potest. Massa nonnullis crystallis kali 
chromici rubri adjectis acido sulphurico humectatur, quo facto color apparet viola- 
ceus mox evanescens. Alio etiam modo massae strychninum continentes acido phos- 
phorico-molybdaenico a strychnino segregari possunt. Strychninum ipsum methodis 
antea enumeratis chemice declaratur. Praecipue reactio illa cum acido sulphurico 
nonnullis crystallis kali chromici rubri adjectis certiorem nobis videtur rationem
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.