27
lam coniunctionem inter lobum par. et lob. temp, inspiciamus; ubi in Macacis
et Cynocephalis rationes simplicissimas videmus; idem typus apud simias superiorem
locum tenentes hominesque est. Quae quidein analogia quamquam aperta nobis vide-
tur, tarnen, quod singulae partes et diverse nominanturet perverse explicantur, om-
nino evanuit. Res autem ita se habet: A nostro gyro par. inf., qui post fissuram
Rol. oritur (quae radix etiam ad gyrum centr. post, referri solet) et iam inde ab
initio latus est, et in parte exteriore sulci par. postice usque ad sive in fissuram
occip. ext. porrigitur, duo novi gyri in parte laterali oriuntur, gyrus temp. sup. et
medius. Gyrus temp. sup. oritur inter finem fissurae Sylv. et sulcum temp, sup., gyrus
temp. med. inter finem sulci temp. sup. et finem gyri par. inf. (i. e. inter sulcum
pariet. et fissuram occip. ext.) Uterque igitur gyrus ab initio usque ad extremum
lobum temp, profundissirno sulco temp. sup. („scissure parallele“) distinetus est. —
Gyrus temp. sup. antiee fissura Sylvii a gyro par. inf. (ulterius a lob. front.), gyri
temp. med. pars superior (medialis) fissura occip. ext. a lobo occip. distinguitur (et
in superficie et in profundo). Atque partem inferiorem (lateralem) gyri temp. med.
hoc loco praeterrnittamus.
Quam distinctae apertaeque sunt hae rationes! — Si cerebrum, quale descripsi-
mus, cum cerebro anitnalis carnivori comparamus, iam licet, (ut de alia explicatione
huius rei iudicare hoc loco omittamus) id ita considerare, ut in cerebro simiae, a
sulco par. et a fissura occip. ext. infimos duos gyros Leuretii („Urwindungen“) termi
nates habeamus, quorum partes posteriores sulco temp. sup. distinctae, priores con-
iunctae gyrum nostrum par. inf. effieiunt. In Lemure ubi sulcus temp. sup. non lon-
gius ascendit quam fissura Sylv. porrigitur, etiam aliae rationes, ut idem fere iudice-
mus, nos adducunt. — Aliter autem hae rationes se habent in aliis Macacis et Cyno
cephalis. Nam in his gyrus temp. sup. non in superficie 51 ), sed in profundiore parte
oritur. In singulis cerebris bene conspici potest, quo pacto gyrus paullatim in pro-
fundum sulcum delapsus sit, tanquam a parte posteriore et superiore pressus. Gyri
igitur temp. sup. finis sup. acuminatus esse, neque cum alio gyro coniunctus videtur,
itemque fissura Sylv. in sulcum temp. sup. procurrere. 52 ) Profundissimum locum
tenet finis gyri temp. sup. in Cebo, ubi cum hoc coniunctum esse gyrum par. inf.
minirne apparet; finis autem file gyris finitimis obtectus est, simili modo, quo lobus
centralis a labiis fissurae Sylv. exstruitur. — Ateles, Hylobates, Semnopithecus paullo
alias formas sulcorum habere videntur; sed quoniam ipsa eorum cerebra non aspexi-
mus, ex solis Gratioleti imaginibus iudicare non conainur. — Progressi autem ad
51 ) Cur Gratiolctus huic origini gyri temp, nomen ,,pli cle passage“ non tribuit?
52 ) Quam longe igitur porrigat fissura Sylv., in superficie nunquam accurate distingui po
test. Inde fortasse Gratioleti erx - or, quem infra exhibuimus, ortus est.