11
supra commemoratum, conjugata vera in duas divisus olFertur partes inaequales, ita
ut linea perpendicularis promontorium versus directa rninime symphysin sed ramum
horizontalem ossis pubis dextri attingat. Symphysis igitur promontorio non directe
obstat, sed sinistrorsuin deviat circa lineis tribus. Hinc ramus horizontalis dexter
tribus lineis minor est quam sinister, qui praeterea marginem cartilagini symphyseos
appositum antrorsum duabus lineis proininet.
Arcus, crista pubis ct linea arcuata interna lateris sinistri formatus, profundior
est et minus planus quam in latere dextro, quae ratio etiam in distantiis sacrocoty-
loideis exstat, quarum dextra dig. quatuor et lin. quinque, sinistra dig. quatuor et
lin. duas aequat. Crista pubis latere dextro bene evoluta et linea ileo-peetinea aciem
praebet ibidem, ut ita dicam, spinosam. Symphysis ipsa, mediocriter inclinata, alti-
tudinem ostendit suetam. Ceterae pelvis rationes a norma non discedunt.
Denique si quaerimus quaenam fuerit in hocce casu deviae pelvis causa, con-
fiteainur necesse est, earn neque ex anainnesi, neque ex exploratione aliarum sceleti
partium aut ex ipsa ratione coarctationis pelvis esse repetendam. Attamen rhachiti-
dem accusandam esse existimo, turn propter ingentem inclinationem et retractionem
ossis sacri, turn quod eximia aliarum pelvis formationum indicia desunt.
Ex iis, quae adhuc monuimus, haecce evadunt. Agebatur de muliere, quae,
pelvi modice angustata praedita, ter sine difficultate partum enitebatur et bis infantos
vivos partu edidit. Partus quartus infelici rerum statu et inatri et infanti causa
mortis exstitit. Quaenam fuerit causa eventus hujusce infelicis ex iis, quae supra
descripsimus, in dubium vocari nequit. Momentum prae ceteris gravissimum infausta
fuit capitis positio in pelvis introitu. Positio capitis irregularis e situ obliquo uteri
dextrorsum spectantis exorta erat, quam situs parturientis lateralis repetitus removere
non poterat. Pauci adhuc concesserunt obliquo situ uteri hacc ita effici posse, ut
inde positio capitis irregularis exsistat, quum partem praeviam lateri opposito advertat
et quum perversitas dolorum ad partus caput in situ vitioso quasi affixat. Sic in
casu nostro occiput in osse pubis sinistro collocatum erat et caput in introitum
pelvis ita intrabat, ut in deforinatione rhachitica fieri solet, quae tantum in situ
capitis transverso partum ad finem perduci patitur. ln eo, de quo agitur, casu situs
transversus perquain infaustus fuit. Quum alioquin in pelvi universaliter justo minore
occiput profundius semper quam frons descendat, saepe ita, ut fonticulus minor in
linea pelvis mediana tactui offeratur et caput inter evolutionem diametris coarctatis
respondeat, in nostro casu caput axi maxima in diametrum transversam coarctatam
intrabat et hoc modo descensus occipitis impediebatur. Dolores insequentes positio-
nem hancce magis fixam reddiderunt, donee eephalotribes ope compressio capitis et
permeatus facile efficiebatur. Casus ipse descriptioni ab Hohl*) prolatae, quodad
*) Vid. Lehrbuch der Geburtshülfe von Dr. A. F. Hohl, pag. 718 seqq.
2*