30
of. Neue Ausgabe des Statuts S. XXXIX ff.,
credendum est, haue ipsam f'uisse legislatorum opiuionera repellendum esse a jure
Hamburgensi edietum aedilieium, vix enim est, aliter eos tarn nervosa expressione
usuros f'uisse, qualis certe est ilia „sine ulla exceptione solvito.“ Idem probari videtur
etiam novissimis illis hujus art. verbis „es. wären denn ihre Vorworte anders.“ Quibus
verbis quutn aperte legislator id exprimere voluit, ne quis durum hoc Statutorum
praeceptum putet, quippe quod legem eontractui dando semper possint partes excludere,
difficillime esset intelleetu, quid sibi velint, si de vitiis latentibus nihil hoc art. statui
probandum esset; hoc eniin nullarn dubitationem admittit edicto aedilicio (quidquid
ceterum de ejus utilitate cogitemur) emtorum securitati jam uberrime prospectum esse.
Denique propter hoc solum, quod et Klefecker 1. c. et Hinsch et Möller in commeii-
tariis ad hunc art. edietum aedilieium hoc art. minime excludi putabant, ista interpre-
tatio, quae — ut de sententia nihil dicatur — certe cum ejus verbis aperte repugnet,
eo minus probanda erit, quoniam isti Jurisconsulti posterius quidern scribebant, quam
ex quibus quid fuerit ipsius legis latae tempore communis de hae re doctorum opinio
colligi posset, simul tarnen et antiquiores et pauciores sunt quam quorum opinio
in eo, quae sit de hac re consuetudo forensis, aliquid hodie valere possit. Atqui
quae aliter istorum Jurisconsultorum auetoritati desint ea eximio quodam eorum
ingenio impleri, vix accipiendum videtur, praesertim quum alter eorum verba Statuti
Lubecensis perinde alleget ac si Statuto Hamburgensi continerentur, alter Mevium
laudat, quum omnino ignorare videatur, ipsam eontrariam sententiam a Mevio pro-
batam esse.
cf Brinckmann H. R. § 74, Not. 72, cui assentit Baumeister das Pr. R. der
fr. u. H. St. Hamburg 1 § 50 Not. 31
Multo certe probabilior est ea, quae a Cropp 1. c. defenditur interpretatio, qui
verba quidern illa „sine ulla exceptione solvito“ ita intelligenda esse dicit, ut edietum
aedilieium hoc articulo excludatur, ea autem, quae his verbis anteeedunt hoc modo
accipit, ut navis quidern et forum exempli tantuin gratia nominata esse putet, nihil-
que interesse, ubi res emta sit, visarn autem ab emtore esse mcrcern et in domum
ejus translatam ita necessarium esse, ut nisi utrumque praecesserit, nihil impedimento
sit erntori, quominus actionibus vel exceptionibus utatur aediliciis. Quam interpre-
tationem verbis hujus articuli non repugnare quamvis appareat, hoc tarnen adhibendurn
esse edietum aedilieium nisi mercern errrtor et viderit et in domum suam transtulerit,
an recte dicatur, fortasse dubitari poterit,
Quum enim vix sit, ut argumento a contrario ex art. 17 hoc colligi posse
quis defendat, hoc non probari poterit nisi ab iis, qui perpetuo jus Rornanurn adhiben-
dum esse dicant, nisi regula juris Germanici strictissimis argurnentis probata sit. Aliter
enim mirandum est, qua ex causa, quum Jurisconsulti Romani quod de mancipiorum
et jumentorum tanturn venditionibus ab Aedilibus utilitatis gratia contra juris civilis