6
anni tempus ex parte aliqua sanatur. Ubi sanatio facta est, ibi cutis colore rubro
obducta, in cicatrices densas mutata est, quae superficiem laevem et splendentem
praebent. In margine ulcerum desquamatio epidermidis observatur, puris paullulum
sub epidermide retentum. In circuitu ampliore tubercula apparuerunt tum in pustulas
mutata. Quae pustulae dilatatae sunt, inter se et cum locis primuin a lupo correptis
confluxere. Anno 1845 aegrotus balneis Kreuznachiensibus usus est, sed nullo suc-
cessu. Anno 1848 in proelio apud Bau commisso morti se objicere conatus est, quae
ei non contingit. Lupo magis, magisque se propagante coactus est, ut militias relin-
queret. Eodem anno medendi rationi se subjecit valde implicatae, eum ad finem
compositae, ut secretionibus acceleratis (decoct. Zittm. Calomelan.) materia peccans e
corpore ejiceretur. Successus non nisi dubius observatus est, exsiccata quidem sunt
ulcera in tempus aliquod, nequaquam plane sanata. Praeterea hanc corporis curam
leni tempore anni adhibuit, quo jam per se malum remittere solebat.
Nunc priinum ad ipsam morbi sedem medicina adhiberi coepta est, initio tr.
jodi illita est, tum lintea solutione mercurii sublimati corrosivi madefacta ulceribus
imposita sunt, ulcera leniter zinco muriatico ambusta sunt. Non durabat successus.
Postremo medicus, cui aegroti cura commissa erat, kali hydrojodicum ei summendum
dedit, quo per speciem morbus levatus est. Jam rnalum raptim progreditur, postquam
aegrotus febrim intermittentem passus, cibo se abstinens totius corporis statum in
deterius vertit. Cutis faciei, cervicis, colli anterior correpta est. Ipse jam desperat
omnino se in valetudinem posse redire. Tarnen eo consilio, ut ultima experiens le-
vare animi angorem posset, utque omnia, quae in sua potestate essent, faceret, anno
1859 auxilium petens in clinicen chirurgicam Chilionensem venit.
Atque melius, quam describendo possum, insignis a pictore Wittmaack e na
tura delineata imago aegroti statum, quo erat constitutus, quum reciperetur, ante ocu-
los ponit. Hanc delineationem mihi proponens paucis cum verbis aflectionis arcuitum
quasi adumbrare mihi est in aniino. Dimidia pars inferior cutis frontis, tota faciei
cutis, pars superior cutis cervicis et colli usque ad lineain, horizontalem per glandu-
lam thyreoideam ductam, in cicatricem fuscam mutata est. Rimae palpebrarum in
artius coierunt, cilia exciderunt, cornea praesertim in oculo dextro crassa et obscurata
est. Photophobia aegrotus vehementer laborabat, profluvio lacrimarum perpetuo.
Nasi fere tota pars membranacea et cartilaginea abest. Labia sunt crassa et turgida/
In angulis oris, praesertim sinistro, tum per faciern sparsa, ulcera inveniuntur nil
nisi superficiem cutis exedentia, crustis velata. Videtur commemoratione esse dig-
num, quod malum earn fere cutis partem corripuit, quae neque a crinibus, neque a
vestitu usitato tegi, sed vi aeris exponi solet.
Crustae cataplasmatibus appositis constanter amoventur, ulcera kali hydrico
amburuntur, tum glycerinum jodatum illinebatur, cujus in locum, quum nimis vehe
menter cutem offenderet, unguentum plurnbi jodati substitutum est. Qua cura adhibita