PEAEFATIO.
Chirurgia nostrae aetatis non modo akiurgiae progressibus, sed praecipue eo praestat,
quod physiologiam morborum chirurgicorum satis respiciens simpliciora therapiae
medico-chirurgicae principia instituit. Item aetiologiam accuratius perscrutari et cer-
tiorem reddere studebat. Hinc methodus exspectativa initio cnrae fracturarum aut
methodus antiphlogistica glacie praecipue perficienda, modo idoneus membri situs
servetur, primum locum obtinet. Aptiores reductionis encheireses, in luxationibus
curandis antagonistica musculorum functione jnprimis nitentes, commendatae sunt.
Certior herniotomiae indicatio, praecautior operationis methodus, simplicior cura medio-
chirurgica operationem insequens. Ad curam prolapsus medicaminum idoneorum usus
externus et internus cum encheiresi chirurgica, non modo mechanicum, sed dynami
sm quoque morbo recidivo impedimentum offerenti, conjunctus est. Quod, quatenus
praecipue ad prolapsum recti infantilis spectat, paucis exponere liceat.
Recti cum omnibus membranis prolapsus, quippe qui apud infantes fere solus
observari potest, genus quoddam est intussusceptionis, quum pars sola intestini supra
sphincterem ani posita prolabatur et simul superior ejusdem pars in inferiorem de-
mittatur. Prolapsus tarnen nomen nihilominus adhuc isti generi servabatur. Creber-
rir nus est qualiscunque nominis infantium morbus et occurrit maxime infantibus
Valetudinis infirmae vel morbis longinquis debilitatis.
AETIOLOGIA.
Causae prolapsus recti infantilis dici solent alvus adstricta et perseverans,
ftimia desidendi voluntas, praecipue quum ascarides in ano reperiuntur vel calculi in
Ves ica urinaria, diarrhoea perseverans eaque inter dentitionem. Praeterea nimia vo-
cl feratio, tussis commotior, vomitus, nimia virium exercitatio in onere sublevando
prolapsum elfecisse censentur. Comitatur denique hydrocephalum et hydrorrhachitidem.
primaria inter omnes causa raro commemoratur. Est vero haec atonia vel para-
^ysis sphincteris ani. Quamvis enim in causis supra dictis id insit, quod ad istius-
In °di morbum humanam constitutionem proclivem reddat, per se tarnen causae
Propter sphincteris ani vim et naturam prolapsum recti accire numquam possunt,
dummodo sphincter sua vi satis resistat. Qui quum gravibus desidendi contentionibus
c reberrimis denique cesserit, victus vim suam amittit. Item si diarrhoeae longinquae