Full text: Utrum metuerit Tiberius Germanicum necne quaeritur

Quamvis multum his temporibus scriptum et disputatum sit 
de Imperatore Tiberio, adhuc tamen natura et mores eius magna 
ex parte obscura et quodam modo aenigmata manserunt. Olim 
Tiberius putabatur immanis et falsus, qui ne suis quidem peper 
cisset, et, siquid boni fecerat, simulasse aut malis rebus commotus 
fecisse videbatur: nostra aetate, cum ex inscriptionibus intellexis 
set pioviucias ab eo optime administratas, primus vir quidam 
doctus Hamburgensis, nomine Sievers, conatus est docere aliis 
quoque in rebus eum fuisse bonum Imperatorem, sed a veteribus 
scriptoribus pictum esse in deterius. Quem secuti sunt Stahr, 
Merivale, Freitag, alii multi, qui cum vellent vitare Charybdim, 
inciderunt in Scyllam. Cum enim calumniis purgare studerent 
Tiberium, criminati sunt Tacitum, ita ut Tiberius videatur cla 
rissimus et optimus Imperator, malevolus calumniator Tacitus. 
Paulatim nunc operam dederunt viri docti, ut inirent mediam 
viam, sed alii aliam, ut multa in Tiberio nondum luceant. Cum 
vero nostri ita describant Tiberium, ut semper idem fuisse videa 
tur, veteres tradiderunt scriptores initio regni eum fuisse bonum 
principem, mox magis magisque depravatum esse et deteriorem 
factum, si Tacitum *) sequimur, post Drusi mortem, si Dionem 
') Tac. Ann. IV. 7. Quae eunda non quidem comi via horridus ac 
plerumque formidatus, relinebat tamen , doner. Drusi morte verterentur 
Tac. Ann. VI. 5|. „Morum quoque tempora illi diversa : egregium 
vita famaque, quoad privatus vel in imperiis sub Augusto fuit; occultum ac 
subdolum fingendis virtutibus, donec Germanicus ac Drusus superfuere; idem 
inter bona malaque mixtus incolumi matre; intestabilis saevitia, sed obtectis 
libidinibus, dum Seianum dilcxil timuitve: postremo in scelera simul ac dede 
cora prorupit, postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio utebatur.'' 
Seneca, de clem. I. 1, fi. „Nemo iam divum Augustum nec Tiberi 
Caesaris prima tempora loquitur.“ cf. Dirichlet. Der Philosoph Seneca 
ais Qtielle fiir dic Heurtheilung der erslen rom. kaiser. Progr. Konigsberg 
1S9U. p. 16.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.