Full text: Utrum metuerit Tiberius Germanicum necne quaeritur

50 
probatum iri, ea, quae fecisset, mortem sibi conscivit, postquant 
iniuriam se fecisse intellexit oravitque, ut ignosceretur liliis suis. 
Quare M. Pisoni civilis belli veniam dedit Tiberius, sed propter 
reliqua crimina relegavit eum in decem annos, cum Plancinae 
omnium rerum daret veniam, commotus Liviae matris precibus, 
quae illam monuerat, ut offenderet Agrippinam: fortasse etiam 
odio Agrippinae commotus est. Hoc solum crimini ei potest 
tribui, quod ignovit Plancinae, quae studuerat militum animos 
sibi conciliare, qua eadem de re antea obiurgaverat Agrippinam; 
sed facile matris iram incendisset, si punivisset Plancinam. Quamvis 
autem laeta ei esset Germanici mors, quamvis Pisoni esset ami 
cus, maximi tamen aestimavit iustitiam et disciplinam, nisi forte 
putamus metu populi et Germanici amicorum commotum eum 
esse, ut damnaret Pisones. Manifestum est Tiberium sollicitatum 
esse metu Germanici eoque commotum saepius, ut aliud diceret 
et faceret atque sentiret. Dubium autem est, utrum revera Ger 
manicus novis rebus studuerit necne. Quod enim metuit Tiberi 
in se odium et invidiam, non est, cur negemus rerum potiri eum 
voluisse. Patet eum quaesivisse studia populi et militum >), 
atque tantus erat favor, ut populus post mortem eius concidisse 
rem publicam clamaret et moleste ferret, quod Druso nati erant 
duo imperii heredes. Itaque etiam mortuo Germanico et amicis 
eius Tiberius honores tribuit, ut placaret populi animos. Veri 
simile est cupivisse Germanici amicos et Agrippinam, ut rerum 
ille potiretur, atque, cum spes eorum in irritum cecidissent, id 
egisse, ut Germanicum veneno mortuum esse vulgarent. Populus 
autem et, quicumque stabant a Germanico, rati eum, si Imperator 
factus esset, optime regnaturum fuisse, proni erant, ut fidem ha 
berent rumoribus illis atque, cum inter Tiberium et Germanicum 
non bene convenisse haud nescirent, culpam mortui Germanici 
attribuerent Tiberio. Itaque factum est, ut nonnulli scriptores a ) 
illorum temporum Germanicum venenum accepisse a Pisone au 
ctore Tiberio traderent. Tacito autem magnae laudi est dandum, 
quod scripsit tam integro animo, ex quo intellegamus rumores 
illos de morte Germanici esse falsos. Ex eo etiam id intellegi 
mus, quod nobis propositum erat quaerere, fuisse in Tiberio 
Germanici metum neque id sine causa. 
') cf. Suet. Cai. 3: „ conciliandae hominum gratiae ac promerendi 
amoris mirum et efficax studium. 
*) Quibus auctoribus Suet. Cai. 2: „obiit autem , ut opinio fuit , 
fraude Tiberi ministerio et opera Cn. Pisonis .“ 
et Tib. 52: „Etiam causa mortis fuisse ei (i. e. Germanico) per 
Cn. Pisonem legatum Suriae credilur. u
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.